Warburgum
Warburgum[1] (Theodisce: Warburg in Westfalen) est urbs in Vestphalia orientali, h.e. Rhenania Septentrionalis-Vestfalia Germaniae sita. In urbe sedes episcopi Ecclesiae Syro-Orientalis est, qui dioecesi Germanicae praeest (1995).
Locus: 51°29′17″N 9°8′24″E
Numerus incolarum: 23 336
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Höxter
Geographia
Regiones urbanae: Welda, Hohenwepel, Calenberg, Dalheim, Bonenburg, Daseburg, Germete, Ossendorf, Rimbeck, Scherfede, Dössel, Hardehausen Abbey, Herlinghausen, Menne, Nörde, Wormeln
Territoria finitima: Lichtenau, Marsberg, Willebadessen, Borgentreich
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Geographia
recenserePrimum Warburgi oppidum apud Dimolam (vel Timellam[1]) flumen situm erat. Itaque Warburgum urbs hodierna etiam magis in meridiem spectans in Provincia Detmolda sita est. Proximi magni urbes sunt Paderbronna utque Cassala circiter 35 chiliometra abest. Urbs meridie provinciam Hassiam attingit.
Historia
recensereOppidum Warburgum ad Dimolam situm primum anno 1010 in Vita Meinwerci memoratum est. Anno 1228/1229, episcopus Bernhardus IV de Lippe oppidum novum fundavit, quod oppidum vetus iam magnam aetatem habebat. Anno 1436, haec duo oppida in unam urbem per magnam chartam coaluerunt. Hodie circa 24 000 incolarum in urbe habitant.
Cultura et res visu dignae
recensereAedificia
recensere- Coenobium Dominicanorum (vetus): publica schola: gymnasium Marianum (intra urbes)
- Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae (urbs nova)
- Ecclesia Visitationis Mariae (urbs vetus)
- Ecclesia Mariae in Vinea in Coenobiae (intra urbes)
- Coenobium Dominicanorum novum, sedes episcopi Syro-Orientalis
- Statio ferriviaria Warburgensis
- Museum Sternum
Nati
recensere- Antonius Eisenhoit (circa 1553)
- Carolus de Eß (1770–1824)
- Coelestinus de Geismar (+1718)
- Ioannes Conradus Schlaun (1695–1773)
- Leander de Eß (1772–1847)
- Mauricius Nussbaum, philologus atque paedagogus
- Otho Beckmann (circa 1476–1540)
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Warburgum spectant. |