Maria Leopoldina Iosepha Carolina (archiducissa Austriae)
Maria Leopoldina Iosepha Carolina Habsburgensis (Lusitanice: Carolina Josefa Leopoldina de Habsburgo-Lorena) sive Imperatrix Leopoldina (Vindobonae, 22 Ianuarii 1797–Flumine Ianuario in Brasilia, 11 Decembris 1826) fuit Imperatrix Brasiliae et Austriae archiducissa (archiductrix).
Obitus: 11 Decembris 1826; Urbs Fluminensis
Patria: Austria, Brasilia, Regnum Portugalliae
Familia
Coniunx: Petrus I
Proles: Maria II of Portugal, Infante Miguel of Portugal, Prince João Carlos, Prince of Beira, Princess Januária, Countess of Aquila, Princess Francisca of Brazil, Petrus II, Princess Paula of Brazil
Familia: House of Habsburg-Lorraine
Memoria
Insignia heraldica
Imperatrix Leopoldina fuit filia Imperatoris Francisci II Imperii Romani Sancti et eius secundae uxoris, Imperatricis Mariae Teresiae Austriae. Soror erat imperatricis Gallorum Mariae Luisae, secundae uxoris Neapoleonis Bonaparte.
A patre suo Leopoldina nuptum data est Petro Alcantarensi, principi Lusitaniae et Brasiliae. Nuptiae die 13 Maii 1817 Vindobonae celebratae sunt, quibus in loco Petrii, qui eo tempore in Brasilia fuit, Archidux Carolus statuit, patruus Leopoldinae. In Brasiliam Maria Leopoldina 5 Novembris 1817 venit. Adventus eius et nuptiae cum Petro magnifice celebratae sunt. Suo marito septem liberos genuit:
- Mariam II Gloriae Lusitaniae Reginam (4 Aprilis 1819–15 Novembris 1853)
- Michaelem Brigantiae (1820)
- Ioannem Carolum Brigantiae (1821–1822)
- Paulam (1823–1833)
- Ianuariam (1822–1901), quam in matrimonium Princeps Ludovicus Borbonium et Siciliarum, Comes Aquilae duxit
- Franciscam, (1824–1898), quam in matrimonium Fransciscus Aurelianensis, Princeps de Ioinville duxit
- Petrum II Brasiliae (1825–1891), qui post patris mortem Imperator Brasiliae (1840–1889) fuit et qui in matrimonium duxit Teresiam Christinam de Borboniam et Siciliarum, Imperatricem Brasiliae (1842–1889).
Obitus
recensereMaria Leopoldina obiit annum tricesimum agens, in Palatio Sancti Christophori in Villa Boni Visi (lusitane: Quinta da Boa Vista), prope Flumen Ianuarium. Corpus eius sepultum est in Conventu Adiumenti, in regione hodie vocata Cinematopolitana (lusitane: Cinelândia). Anno 1911, reliquiae translatae ad mausoleum, in crypta Conventus Sancti Antonii, intra tres urnas: prima ex pinu lusitano, secunda plumbea, et tertia ex cedro est. In secunda urna est inscriptio: "DOM HC DC Maria Leopoldina Austriae Archiductrix Brasiliae Imperatrix Francisci Primi Imperatoris Austriae Mariaeque Teresiae Filia Petri I Imperatoris Ac Perpetui Brasiliae Defensoris Uxor Omnium Virtutum Exemplum Post Se Reliquens Maximo Populorum Planctu In Aeternum Lacrymandum Factum Obiit Flumine Ianuario III IC. Decembris A.D. M.D.C.C. C.X.X.V.I. Aetatis XXIX".
Die 1 Decembris 1954, reliquiae translatae sunt ad sarcophagum in Sacello Imperiali in Monumento Ypirangae in civitate Sancti Pauli.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Leopoldinam spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |