Marcus Iuventius Laterensis (mortuus 43 a.C.n.) fuit senator Romanus, Catonis amicus et fautor optimatium qui sibi ipse mortem conscivit postquam Lepidus et Marcus Antonius exercitus coniunxerunt atque societatem adversus rem publicam senatoriam fecerunt. Ita ille vir vita ac morte consentaneus[1] unus ex ultimis propugnatoribus reipublicae liberae morientis fuit. Idem anno 54 a.C.n. accusator Gnaei Planci fuerat, cui Cicero oratione Pro Plancio inscripta respondebat.

De gente recensere

Nobili familia Tusculana ortus erat Marcus Iuventius Laterensis. Quamquam in praeclarissimis gentibus non numeranbantur, Iuventii tamen consulem secundo saeculo a.C.n. reipublicae Romanae dederant. Maternum genus -nobis ignotum- patricium fortasse ei erat quoniam patriciae familiae a scholiasta dicebatur. Certe Iuventii plebei erant. Gloriabantur enim primum de plebe aedilem curulem factum Iuventium quendam fuisse[2].

De cursu honorum recensere

  • ante 63 a.C.n. tertio bello Mithridatico interfuit[3]
  • circa 62 a.C.n. quaestor.
  • 59 a.C.n. tribunatum plebis petebat cum in verba legis agrariae Caesaris consulis iurare recusavit[4] et a petitione destitit. Ita fautorem optimatium esse adversus populares et triumviros testabatur. Quae causa fuisse videtur cur eodem anno a delatore Vettio simul cum Cicerone et aliis nominatus sit inter homines qui Pompeio insidias parassent[5].
  • 55 a.C.n. Pompeio Crassoque consulibus aedilitatis curulis in petitione repulsam tulit : renuntiati sunt enim Gnaeus Plancius et Aulus Plotius. Quae comitia rixis et caede usque adeo cruentata sunt ut toga Pompei qui comitiis praesidebat sanguine respersa sit ![6] Nam, ut paulo antea comitiis praetoriis triumviri (in primis ambo consules) Catonem omni modo prohibuerant ne praetor fieret, ita in his comitiis candidatos sibi devotos adversus optimatium voluntatem imponendos curaverunt.
  • 54 a.C.n. competitorem qui sibi praelatus erat, Gnaeum Plancium, ex lege de sodaliciis in ius vocavit. Qui tamen defendentibus Cicerone et Hortensio absolutus est.
  • 51 a.C.n. Praetor
  • 49-45 a.C.n. in bello civili inter Pompeianos et Caesarienses quid fecerit non traditum
  • 43 a.C.n. legatus Lepidi in Gallia Narbonensi summa contentione imperatori suo dissuadebat ne cum Marco Antonio in gratiam rediret neve causam senatus desereret. Postquam vero Lepidus militum studiis velut manus dedit et Antonium profugum in castra recepit Laterensis conspectu omnium sese necavit. Romae senatores statim nuntiata morte ei laudes, statuam, funus publicum decreverunt. Quae omnia non diu manserunt : mox enim a triumviris novis victi sunt[7].

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Vell. Pat. II.63.
  2. Pro Plancio 58.
  3. Pro Plancio 84
  4. Ad Att. II.18.2 Laute fecisse tum iudicabat Cicero. Cf Pro Plancio 52.
  5. Ad Att. II.24.3.
  6. Plutarchus, Pompeius 53. Dio Cassius XXXIX.32. Valerius Maximus IV.6.4 Pro Plancio 49.
  7. Dio Cassius 46.51. Ad Fam. X.23.4.