Marcus Iunius Rufus
Marcus Iunius Rufus (floruit ultimis annis primi saeculi) fuit eques Romanus cui Domitianus praefecturam Aegypti inter annos 94 et 98 mandavit. Tito Petronio Secundo in hoc munere successit et anno 98 provinciam successori Gaio Pompeio Plantae tradidit.
In Aegypto Claudiam Capitolinam uxorem duxit, filiam Neronis astrologi Tiberii Claudii Balbilli, qui et ipse praefectus Aegypti inter 55 et 59 fuerat, et viduam Gai Iunii Archelai Antiochi, ultimi regis Commagenae filii. Ita vitricus poetriae Iuliae Balbillae et eius fratris Philopappi erat. Nihil amplius de eo accepimus.
Plura legere si cupis
recensere- Marie-Françoise Baslez, "La famille de Philopappos de Commagène. Un prince entre deux mondes", Dialogues d'histoire ancienne, 1992(18) ː 89-101
- Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 47-48 Recensio critica Alia recensio critica