Iulia Balbilla
Iulia Balbilla (floruit 130) est poetria Romana antiqua cuius Graeci versus in parte inferiore Memnonis colossei ad Thebas erecti leguntur ; tum enim imperatorem Hadrianum et eius uxorem Sabinam in Aegyptiaca peregrinatione comitabatur et Thebas venerant Memnonem ad Auroram canentem auditum, rem quam Graeci antiqui mirabantur et ad fabulam mythologicam referebant quia causam naturalem non perspiciebant. Tale fuit huic lapideo carmini argumentum nec tamen suis maioribus quoque gloriari poetria praetermittebat, avo materno Claudio Balbillo, docto astrologo, et a patre serie Antiochorum, regum Commagenae.
Dives erat et monumentum funebre sumptuosissimum fratri Gaio Iulio Antiocho Epiphani Philopappo Athenis circa 116 aedificandum curavit, cuius ruinae hodieque admirationem movent.
Plura legere si cupis
recensere- Marie-Françoise Baslez, "La famille de Philopappos de Commagène. Un prince entre deux mondes", Dialogues d'histoire ancienne, 1992(18) ː 89-101
- André et Etienne Bernand, Les Inscriptions grecques et latines du Colosse de Memnon, Institut français f'archéologie orientale, 1960 Recensio critica
- Patricia Rosenmeyer, "Greek Verse Inscriptions in Roman Egypt: Julia Balbilla's Sapphic Voice", Classical Antiquity 2008(27/2) : 334-358.
- Julia Balbilla, Routledge, 2010
- Michael Plant, Women Writers of Ancient Greece and Rome: An Anthology, University of Oklahoma Press, 2004 ː 151-154
Nexus externi
recensereInscriptiones antiquae in colosseo Memnone repertae et in linguam Francicam versae Viatores enim vocem e lapide emissam audisse scripto testari solebant.