Marcus Aurelius Cotta
Marcus Aurelius Cotta (floruit primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus antiquus qui consulatum anno 74 a.C.n. cum Lucio Lucullo gessit. Deinde proconsul Bithyniae fuit et bellum cum rege Mithridate VI gessit. Postremo repetundarum damnatus e senatu anno 67 a.C.n. pulsus est.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 120 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
De gente
recensereNobili genere plebeio natus Marcus Aurelius Cotta erat filius Lucii Aurelii Cottae consulis 119 a.C.n.. E duobus fratribus maior natu Gaius consulatum anno proximo, 75 a.C.n., gesserat, minor natu Lucius consul anno 65 a.C.n. fuit. Soror quoque ei fuit, Aurelia, mater Gai Iulii Caesaris (ita Marcus Cotta avunculus Caesaris erat).
De cursu honorum
recensere- 77 a.C.n. fortasse praetor fuit.
- 74 a.C.n. consul cum Lucio Licinio Lucullo factus est. Ineunte anno rex Nicomedes IV obiit, regnum Bithyniae per testamentum populo Romano relinquens. Cum senatus Romanus hereditatem adisset Cotta summa contentione operam dedit ut tutela illius novae provinciae sibi mandaretur. Nam quin tertium bellum adversus Romanos ea de causa moturus esset Mithridates, Ponti rex, nemo iam Romae dubitabat, eo magis quod societatem cum Quinto Sertorio iam fecerat. E quo bello sibi magnam gloriam et divitias paraturum Cotta sperabat. At collega Lucullus iam eum aemulabatur : quamquam enim Gallia Cisalpina ei sorte obvenerat, per ambitum et pessimas artes, proconsule Ciliciae Lucio Octavio forte tum mortuo, impetravit ut ei succederet in provincia Cilicia , scilicet quia et ipse Mithridatem bello vincere cupiebat[1].
- 73-71 a.C.n. Proconsul Bithyniae : in Bithyniam a Mithridate praeoccupatam cum exercitu ingressus, non exspectato Lucullo ne gloriam victoriae cum eo communicaret, proelium cum rege committere properavit. Sed ad Chalcedonem terra marique pulsus naves militesque multos amisit atque in oppido obsidebatur. Saluti ei fuit exercitus Luculli qui Mithridatem ob ipsam multitudinem militum necessariarum rerum egentem obsidionem solvere coegit[2]. Deinde secundas partes in bello egit Cotta : litus Ponti pacavit et per duos annos Heracleam Ponticam oppugnavit quam tandem anno 71 a.C.n. cepit[3].
- 70 a.C.n. Romam rediit ubi primum ob victoriam honoratus est atque etiam cognomen Ponticum accepit. Postea anno 67 a.C.n. repetundarum damnatus senatoriam dignitatem amisit.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Luc. 6.
- ↑ Plutarchus, Luc. 8. Sall., Hist. IV.67 (Epistula Mithridatis). Appianus, Mithr. 299-304.
- ↑ Memnon apud Photium 32-33.
Fontes
recensere- Appianus Alexandrinus, Bella Mithridatica
- Epitome Memnonis Historiae in Photii Bibliotheca
- Plutarchus, "Vita Luculli" VI-VIII.
Si vis pluralegere
recensere- J. Linderski, 'A Missing Ponticus', AJAH 1987(12) [1995], 148-166.