Marae (Maoriane et Tahitiane), seu malaʻe (Tongane) et malae (Samoane), est communis vel sacer locus, qui in societatibus Polynesicis rebus religiosis socialibusque prodest. In fundamentis formam rectanguli habente consistit, ubi spatium apertum lapidibus vel palis ligneis circumdatur. In Insula Paschali, vocabulum ahu est synonymum omnis loci ac suggestus moai, magnarum statuarum.

Taputapuātea, marae ex lapidibus Ra'iātea in Insulis Societatis Polynesiae Francicae antiquitate constructum annoque 1994 refectum.
Marae Rotoruae in loco Neozelandico situm.

EtymologiaRecensere

In omnibus his sermonibus, nomen loci significat 'purgatum, ab arboribus liberum'. Vocabulum ex *malaqe in lingua Orientali Oceanica a linguistis refectum est, cuius significatio est 'locus pro occursibus aut caerimoniis' est.

PinacothecaRecensere

BibliographiaRecensere

  • Mead, Hirini Moko. 2003. Tikanga Māori: Living by Māori Values. Wellintoniae: Huia Publishers. Google Books.

Nexus interni