Manfredus Kolbe
Manfredus (Theodisce Manfred) Kolbe (natus die 17 Augusti in Naundorf/Saxonia) vir publicus Germanicus factionis CDU est.
Iuventus et munus
recenserePostquam anno 1973 Romae testimonium maturitatis adeptus est, Berolini et Monaci iurisprudentiae studebat et anno 1979 primam probationem accepit. Anno 1982 et secundam probationem adeptus est et ab anno 1983 Monaci delator publicus erat. Annis 1989 - 1990 iudex fungebatur. Deinde Saxoniam iterum condendam adiuvavit. Tum notarius Grimmae operam dedit.
Cursus honorum
recensereAb anno 1978 Kolbe sodalis CSU fuit, in Saxonia ad CDU transiit. Hic anno 1990 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad diem 2 Octobris 1990 mansit, cum minister iustitiae Saxoniae factus est. Postquam Curtius Biedenkopf praeses ministrorum anno 2002 se a magistratu recessit, Kolbe e consilio ministrorum excessit. Eodem anno Kolbe iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est et ad annum 2013 mansit, cum candidatus non iam esset.
Familia
recensereKolbe uxorem duxit atque tres liberos habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Manfredum Kolbe spectant. |