Mala ad pomacium conficiendum idonea

Varietates malorum ad pomacium conficiendum idoneorum permultae gignuntur in eis regionibus ubi pomacium conficitur; inter quas regiones enumerandae sunt Asturiae, Vasconia, Normannia, Britannia Minor, Devonia, Somersetia, Glocestria, Herefordia, et civitates ad septentrionem versae Civitatum Foederatarum. In Anglia malorum varietates secundum saporem ordinantur in classes quae sequuntur:

  • Sweets ("dulces")
  • Sharps ("acerbae")
  • Bittersweets ("dulcamarae")
  • Bittersharps ("acerbamarae")
Varietates Harrison et Campfield, ad pomacium conficiendum optimae, e civitate Nova Caesarea; Coxe (1817) p. 150

Francogallice et Bretonice in tres classes communiter dividuntur, scilicet douces, dous ("dulces"), acides, trenk ("acidae"), amères, c'hwerv ("amarae"); recentius autem quinque divisiones in Francia enumerantur:[1]

  • Douces ("dulces")[2]
  • Douces-amères ("amarodulces")[2]
  • Amères ("amarae")[2]
  • Acidulées ("subacidae")[2]
  • Aigres ("acerbae")[3]
  1. Enumerationem habes apud Cahier des charges relatifs à la production de "Cidre de Normandie" (1974) p. 3
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Palmarius (1588) f. 60v
  3. Palmarius (1588) f. 63r

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere