MESSENGER (Anglice MErcury Surface, Space ENvironment, GEochemistry and Ranging, Latine "Mercurii Superficies, Circumdatum Spatium, Geochemica et Telemetria"; brevius nomen "nuntius" significat, quo memoratur officium Mercurii dei) fuit speculatrum spatiale quod ad Mercurium, planetam Soli proximum, a NASA expeditum est, proiectum anno 2004, Mercurio incidere situm anno 2015.

Speculatrum MESSENGER dum paratur.

Mercurius ante MESSENGER expeditum paene inexploratus fuit; unum enim praecessit speculatrum Mariner 10, quod ter eum supervolavit annis 1974 et 1975. Nam ut machina recto volatu in orbitam circum Mercurium mittatur, opus est velocitatem orbitalem minuere 13 km/s, i.e. 142000 km/h.[1] Nullum igitur speculatrum in orbitam circum Mercurium missum erat ante MESSENGER. Tamen progressa mechanica spatiali per decadas 198 et 199, traiectiones ballisticae et indirectae auxilio gravitatorio perfici potuerunt, quae artes usui in MESSENGER fuerunt, cum seriem cohibitorum motuum faceret in septem annorum transitu ad planetam Mercurium. Sic massa fomitis in MESSENGER impositi, cum sexies planetas interiores supervolaturus (semel Terram, bis Venerem, ter Mercurium) atque aliquotiens traiectionem in media via correcturus esset, reducta est ad vix plus 50 centesimas massae totius, quae cum fomite arsuro erat 1.1 t.

MESSENGER fuit septima expeditio a NASA delecta in Programma Discovery, quo ea proposita ad systema solare explorandum conferuntur, quae pecunia modica parvoque temporis spatio strui possint. Speculatrum ferebat septem machinas scientificas: spectrometra plura, unum altimetrum lasericum, unum magnetometrum, camerasque photographicas. Postulata technica de machina et de orbita a collegio scientifico expeditionis selecta sunt plerumque propter calorem, qui ad 350°C ascensurus erat.[2] Ipsa machina speculabatur de orbita polari valde elliptica dimensionibus 200 km × 15000 km. Finis expeditionis fuit ut cartographia totius planetae efficeretur et compositio chemica superficiei atque exosphaerae, historia geologica, magnetosphaera, magnitudo notaeque nuclei planetarii, atque origo campi magnetici Mercurii observarentur, quibus melius cognosceretur quo modo systema solare constitutum mutatumque esset.

Hoc speculatrum, de Terra die 3 Augusti 2004 proiectum, orbitam circum Mercurium iniit die 18 Martii 2011. Terminus expeditionis, qui ab initio Martio 2011 exspectabatur, dilatus est in Aprilem 2015. Extremo tempore etiam missum est in orbitam propiorem, quo spatium observandi augeretur et resolutio datorum melior redderetur. Exhausto fomite quo se in orbita tenebat, cadens in solum Mercurii confractum est die 30 Aprilis 2015.[3]

Complura scientifica sunt relata a MESSENGER, charta photographica Mercurii expleta quae res exposuit quarum causae nondum constant,[4] multis insperatis de compositione soli Mercurii inventis, et ex mensura campi magnetici nucleum esse partim liquidum probato. Etiam aqua facta glacies, quamquam Mercurius Soli tam propinquus est, esse in regionibus polaribus semper obscuris patuit.

  1. Albert Park. "MESSENGER Mission to Mercury" (pdf). ESA 
  2. Peter D. Bedini et Eric J. Finnegan (December 2010). "MESSENGER: An Extreme Systems Engineering Challenge" (pdf) .
  3. "NASA Completes MESSENGER Mission with Expected Impact on Mercury's Surface". NASA. 30 aprilis 2015 .
  4. "Top 10 Science Results". Université Johns-Hopkins: MESSENGER .