Vide etiam paginam discretivam: Lyceum (discretiva)

Lyceum Francogallicum

Lyceum est schola secundaria in Francia.

HistoriaRecensere

Napoleo imperator, tunc adhuc primus consul, decrevit ut respublica et non iam ecclesia doceret iuventutem Francogalliae et creavit anno 1802 in toto imperio retem scholarum publicarum quibus dedit nomen Lycei ad electam iuventutem erudiendam. Hodie vero multa lycea in Francia sunt quae cursum studiorum trium annorum inter collegium et universitatem praestant, qui cursus classes secundam, primam, terminalem comprehendit, et baccalaureo velut coronatur. Nonnulla lycea inter nobilissima duas classes superiores post baccalaureum proponunt, in quibus discipuli praeparant certamina introitum in Scholas Magnas dictas (Schola Normalis Superior, Schola Chartarum etc.) permittentia.

De nomineRecensere

Vocabulum Lyceum deducitur a Lyceo antiquo (Graece Λύκειον), Apolloni dedicato luco prope Athenas ubi fuit locus gymnasii Aristotelis. Quam ob rem postea illud nomen fuit nomen scholarum quae educationi superiori profuerunt.

LyceaRecensere

NotaeRecensere

  1. Viro Admodum Reverendissimo … Dn. Aegidio Strauchio … Patrono et Promotori devote venerando de Nominali gratulatur decenter Lyceum Dresdense, d. 1. Septemb. Anno 1648
  2. Sophia Peltier-Le Dinh, Daniela Michel-Chich, Andreas Arnold-Peltier: Le Lycée Henri-IV, entre potaches et moines copistes, Lutetia 2008
  3. Gustavus Dupont-Ferrier, Du College de Clermont au Lycée Louis-le-Grand, 1563-1920, la vie quotidienne d'un college parisien pendant plus de trois cent cinquante ans, Lutetia 1921