Lycaena hyllus
Lycaena hyllus (Anglice bronze copper) est papilio familiae Lycaenidarum, in America Septentrionali, in occidente ab Alberta ad Nivatam septentrionalem, et per orientalia Canadae Civitatumque Foederatarum litora endemicus.[1][2]
Lycaena hyllus
(Cramer, [1775])
(Cramer, [1775])
Conservationis status
Synonyma
*Papilio hyllus
Descriptio
recensereLatitudo alarum est 23 ad 38 mm.[2] Alae superiori est color fuscus, et secundum marginem alarum posteriorum aureis finibus anfractuoso-flectuosis (modo Anglice et Francice dicto zigzag). Alis anterioribus feminarum sunt nonnullae maculae obscurae intra regionibus pallidiores. Latera inferiora plerumque sunt alba, maculis obscuris et regionibus aurantiis.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Jim P. Brock et K. Kaufman, Kaufman Field Guide to Butterflies of North America (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2003).
- ↑ 2.0 2.1 Lycaena hyllus apud situm cbif.gc.ca (Lepidoptera Canadae).
Nexus externi
recensere- De genere apud situm funet.fi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycaenam hyllum spectant. |
Vide "Lycaenam hyllum" apud Vicispecies. |