Aperire sectionem principem
Ecclesia Cathedralis Carliolensis.

Carleolum[1] (Anglice Carlisle), a Romanis Luguvallium[2] nuncupata, est urbs Angliae septentrionalis in comitatu Cumbria sita. Secundum censum anni 2001, 71 773 incolae adsunt.

HistoriaRecensere

Antiquior urbis pars in meridiana Itunae amnis ripa in situ vici cuiusdam Celtici a Romanis exstructa est, qui ad terminum Valli Hadriani castra ibi construxerunt. Coenobium Augustinianum anno 1123 conditum, a Normannis aedes cathedralis post annos decem creatum est, abbate Athelwoldo consecrato primo Episcopo Carliolensi. Rex Gulielmus Rufus fecit ut Castellum Carliolense, quod adhuc intactum restat, anno 1092 construeretur; saepe pro carcere esse solebat, et hic Maria Regina Scotorum in vinculis olim coniecta est. Urbs hodierna nota est propter ferrivias et biscoctas.

Incolae notiRecensere

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. Aliter Carliolum, Carleolium, Caerliolum, et similia.
  2. Aliter Luguvalium, Lagubalium, Luguvallum.

BibliographiaRecensere

  • "Luguvalium" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979), p. 402.
  • "Carlisle" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594), pp. 17–18.
  • John Wacher, The Towns of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1954), pp. 405–407.

Nexus externiRecensere

  • "Luguvalium" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!