Wikidata-logo.svg Ludovicus Börne
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Börne: imago
Ludovicus Börne: subscriptio
Nativitas: 6 Maii 1786; Francofurtum ad Moenum
Obitus: 12 Februarii 1837; Lutetia
Patria: Germania

Officium

Munus: scriptor, poëta, criticus litterarum, poet lawyer, diurnarius

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Memoria

Carolus Ludovicus Börne ( natus familia Iudaica Juda Löb Baruch Francofurti ad Moenum die 6 Maii 1786 – mortuus est Lutetiae die 12 Februarii 1837 ) fuit scriptor et diurnarius Germanicus. Educatus in religione Iudaica, anno 1808 ad Christianismum protestanticum se convertit. Ab eo Germania iuvenis, motus litterarius, inspiratus est.

VitaRecensere

 
Francofurti in platea Neuer Börneplatz: monumentum admonitorium

Cum pater in medicinae studiis insisteret, Marcum Herz medicum Berolinensem educatorem privatum pro Ludovico arcessivit. Qui autem in deliciis habuit medici uxorem Henriettam. Illa blanditias accepit amorem non reddens (cf. epistulas »Briefe des jungen Börne an Henriette Herz«, Lipsiae 1861). Börne Salinis Saxonicis studia pergebat antequam Heidelbergam iret. Ibi medicinam postposuit novis studiis oeconomicis atque politicis. Quae anno 1808 Giessae continuata sunt. Anno 1809 in urbem natalem reversus in rectione biocolytica laboravit. Anno 1813, Grandi Ducatu Francofurtensi abolito, ob fidem Iudaicam dimissio officialibus petenda erat. Börne statim manifesta varia in nomine omnium Iudaeorum Francofurtensium concinnavit quae simul initio cursus honorum scriptoriorum fuerunt.

Iamdudum a suis alienatus die 5 Iunii 1818 baptizatus est et nomen Ludovici assumpsit. Mensibus inter Iulium et Octobrem anni 1819 moderabatur »Die Zeitschwingen«, annis autem inter 1818 et 1821 »Die Wage, Blätter für Bürgerleben, Wissenschaft und Kunst«, ubi commentarios aestheticos politicosque vulgavit: quo facto a multis scriptor statui contemporaneo se opponens putabatur. Inde tamquam diurnarius vicissim Lutetiae, Heidelbergae, Francofurti, Berolini et Hamburgi vixit. Patris decessus anno 1827 eum fortunis locupletavit. Nuntii de Rebus novis Iuliis eum laetificabat, ut quam primum caput Franciae contenderet. Tunc ea moenia ei libertatis cunae habebatur, et revera post biennium ibi domicilium suum perenne statuit.

Lutetia laborem scriptorium agitabat e.g. epistulis contintuatis »Briefe aus Paris« et insuper motus revolutionariae Germaniae iuvenis propugnator summus factus est. Opiniabatur id Germanis in animo esse debere, ut pro cultura aesthetica moralique culturam novam strice politicam amplecterentur. Magis magisque autem patriam Germanicam sibi alienavit statum rerum Germanicarum anilem culpans temnens deludens.

Ex anno 1833 insania debili laboravit. Ioanna Wohl, cui litteras suas Parisiensis dederat, ad curas praesto erat. Annis novissimis Felicitas Robertus de Lamennais eum valde movebat: notionibus humanitatis democraticae christianae coadunandae annuit Francia ductrice spirituali progrediente. Eo sensu »Die Wage«, periodicum anno 1821 absconditum, revivificavit lingua Francogallica sub nomine novo »Balance«. Post annum 1835, quo parlamentum Francofurtense post criticam Wolfgangi Menzel scripta motus »Junges Deutschland« interdixit, pamphletum contra Menzel pepigit sub titulo »Menzel, der Franzosenfresser« (Lutetiae 1836): ibi amicitia inter Francogallos et Germanos proponebatur cum visio angusta Germanica in res internationales complicatas raderetur.

Sepultus est in Coemeterio Père Lachaise ubi anno 1843 compatriotae quidam monumentum aere erigi iusserunt.

GravitudoRecensere

 
Sepulcrum Lutetiae

Ludovico Börne praesertim pathos politicum et dedicatio suimetipsius in libertatem necessaria excitaverunt. In recensionibus dramatum scriptorumque interdum criticam aequam et gustum bonum habuit; condicio sine qua non autem erat auctorem opinionibus Börnensibus assentiri! Itaque multi Germani maximi momenti a Börne impatienter insultati atque reprehensi sunt. Praesertim eius iudicium prorsus negativum de Goethio de stupiditate quadam testimonium perhibet. Tamen iste vir sincero animo fuisse videtur.

BibliographiaRecensere

  • Heinrich Heine: Ludwig Börne – Eine Denkschrift. In: Heinrich Heine, Werke in fünf Bänden. Band 3: Die Romantische Schule und andere Schriften über Deutschland. Könemann, Agrippinae 1995, ISBN 3-89508-067-5.
  • Moriz Carrière:  "Börne, Ludwig", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 3 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1876), p. 164–173.
  • Michael Holzmann: Ludwig Börne, sein Leben und sein Wirken nach den Quellen dargestellt. Oppenheim, Berlin 1888 Digitalisat
  • Gerard Ras: Ludwig Börne und Heinrich Heine als politische Schriftsteller. Wolter, Groningen 1927
  • Ludwig Marcuse: Revolutionär und Patriot. Das Leben Ludwig Börnes. List, Lipsiae 1929 (nova editio Börne. Aus der Frühzeit der deutschen Demokratie. Diogenes, Turici 1980)
  • Wilhelm Jänsch: Der Theaterkritiker Ludwig Börne und das Drama. Vratislaviae 1930
  • Ernst Heidelberger: Formen der Publizistik bei Börne und Courier. Huber, Monaci 1931
  • Erika Anders: Ludwig Börne und die Anfänge des modernen Journalismus. Eine stilistische Untersuchung. Heidelbergae 1933
  • Wolfgang Nitzsche: Ludwig Börne als Publizist. Ein Beitrag zur Lehre von der Publizistik. Lipsiae 1934
  • Lorenz Ruetz: Arndt und Börne als politische Publizisten. Heidelbergae 1936
  • Werner Humm: Ludwig Börne als Journalist. Turici 1937
  • Fritz MartiniBörne, Ludwig. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 2, Duncker & Humblot, Berlin 1955, S. 404–406 (Digitalisat).
  • Helmut Bock: Ludwig Börne. Vom Gettojuden zum Nationalschriftsteller. Rütten & Loening, Berolini 1962
  • Norbert Oellers: Die zerstrittenen Dioskuren. Aspekte der Auseinandersetzung Heines mit Börne. In: Zeitschrift für deutsche Philologie 91 (1971). Sonderheft: Heine und seine Zeit, p. 66–90.
  • Wulf Wülfing: Junges Deutschland. Texte-Kontexte, Abbildungen und Kommentar. Hanser, Monaci 1978
  • Marcel Reich-Ranicki: Ludwig Börne – Der tolerante Fanatiker. In ders: Die Anwälte der Literatur, dtv, Monaci 1996, p. 83–99.
  • Alfred Estermann (ed.): Ludwig Börne. Zum 200. Geburtstag des Frankfurter Schriftstellers. Freiheit, Recht und Menschenwürde. Ausstellungskatalog. Buchhändler-Vereinigung, Francofurti 1986
  • Inge Rippmann, Wolfgang Labuhn (ed.): Die Kunst – Eine Tochter der Zeit. Neue Studien zu Ludwig Börne. Aisthesis, Bileveldiae 1988
  • Willi Jasper: Keinem Vaterland geboren. Ludwig Börne. Eine Biographie. Hoffmann und Campe, Hamburgi 1989
  • Keith Spalding: Worte sind meine Werkzeuge. Das kleine Börne-Brevier. Droste, Dusseldorpii 1995
  • Christa Walz: Jeannette Wohl und Ludwig Börne. Dokumentation und Analyse des Briefwechsels. Campus, Francofurti/Neoeboraci 2001
  • Ludwig Börne: Deutscher, Jude, Demokrat. Hrsg. von Frank Stern und Maria Gierlinger. Berolini, Aufbau, 2003. ISBN 3-351-02558-0.
  • Inge Rippmann: „Freiheit ist das Schönste und Höchste in Leben und Kunst“. Ludwig Börne zwischen Literatur und Politik. (= Vormärz-Studien; XI). Aisthesis, Bileveldiae 2004

Nexus externiRecensere