Ludi Germanici Kroondal
Ludi Germanici Kroondal (Theodisce Deutsche Schule Kroondal, compendiarie DSK) in urbe Rustenburgo in provincia boreoccidentali Africae Australis siti omnium aetatum discipulis patet. Iuvenes CXXX res docentur linguis Theodisca et (inde ex anno 2010 et praesertim) insuper Batava Capitensi.[1] Cooperationes fiunt cum paroecia protestantica Altkroondal. Ex anno 2021, Chrystalla Marais directrix laborem paedagogorum viginti moderatur. Credere, discere, crescere cunctis scholasticis curae sit, ut in logotypo legi potest.
Historia
recensereVico a colonis condito instructum est privatim tantummodo, usque mensem Aprilem 1892: nam magister primus in tugurio operam navans, Iacobus Hoeck Batavus, fuit. Quem secuti sunt domini Piccard et Wuttig. Anno 1898 domus solida erecta est, cuius conclavia et hodie puporum puparumque praeparaturae inservit; ea sunt protecta lege de monumentis servandis. Tunc rector factus est Eduardus Penzhorn. Propterea quod Angli cum Boeris conflixerunt, usque annum 1902 in vico non iam instruebatur: discipuli Praetoriae scholas frequentare debuerunt. Anno 1904 amici ludorum quidam convenerunt et hospitium pro infantibus aedificari iusserunt: quod diutissime Ioannes de Zwietring cum uxore Anna duxit. Cura annonae in manibus dicipulorum ipsorum iacebat. Anno 1916 Zwietring parochus declaratus est.
Eduardi Penzhorn diligentia numerum discipulorum annis inter 1910 et 1916 duplavit; quem virum bonum anno 1918 influentia Hispanica tulit. Domus altera exstructa est anno 1922, ubi nunc autoraedarum area stativa. Tobias Wenhold anno 1926 studia universitaria interrupit, ut in vico natali princeps scholae fieret: porro Wenhold in ecclesia organo cecinit et ad quotidianas preces matutinas invitavit. Istis diebus Anna Schepmann, prima magistra, e Germania in has regiones venit laboratum. Fama educatoria crescente fuerunt in discipulis nonnulli procul habitantes. Post secundum bellum mundanum isti paedagogi ex Germania venerunt: Woehler, Haller, Dörr, Diefenbacher; P. Grosse, D. Faulhaber, E. Raitzsch, A. Schindel.
Aedificium novissimum anno 1952, tenilusorius campus anno 1965 addebantur. Anno 1967 Fridericus Scriba[2] regere coepit promoturus scientias naturae, photographica et theatrum: vel operettae in scaenis productae sunt. Scriba vestitum communem praescripsit. Ex anno 1967 piscina publica ad natationem invitat et ad certamina vocat; certatur saepe etiam in ludis gymnicis campestribus. Annis 1979 et 1988 aliae res novatae sunt.
Paedotropheum Spatzennest anno 1984 fundatum ex anno 2004 (una cum grege Heinzelmännchen) in novis diaetis sarta atque tecta servatur.
Post domini Scriba dimissionem venit e Saxonia Thomas Rößner geographus atque mathematicus[3] qui usque annum 2000 multarum sententiarum de scholae emolumento propositarum nonnullas bene disponere potuit. Inde Rößner magister in gymnasio protestantico Erfordiensi factus est. Dominus Mohr breviter et domina Herrmann diutius (usque annum 2018) res moderabatur, velut Philippus Heynecke, qui scholae et vexillum et logotypum dedit.
Quae offerantur
recenserePraeter disciplinas habentur in schola: lectio librorum continuata, festum lampadum (mense Novembri in die sancti Martini Turonensis), dies institorum, nundinae in salutem publicam, praxis agriculturalis, carnelevarii pompa. Athletica immo maximi momenti est, tam aestiva quam hibernalis. Post meridiem circuli varii sunt, quibus interesse non fas est. Quod cum ita sit, discipuli seduli armantur, ut in Instituti Goethiani examinibus linguisticis summa laude exeant. Omnes autem adducuntur ad tolerantiam et vigilantiam et curam in socialibus et oecologicis.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ludos Germanicos Kroondal spectant. |
- de vici historia et cultura
- pagina domestica
- DSKV - sodalitas olim discentium
- epistula encyclica "Kroondaler Gemeindebrief" edita mensibus Februario et Martio 2024 - cum paginis scholae dedicatis (p. 38 et 39)
- Sheena Shah et alii, "Sixth-generation contact German in South Africa: The case of Kroondal German" (libellus gratulatorius atque linguisticus, ex aedibus EL Publishing, Londinii 2024, ISBN 978-1-7394892-0-52024)