Lucius Quinctius T.f. Flamininus
Lucius Quinctius T.f. Flamininus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 170 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
recensereFrater eius Titus Quinctius Flamininus anno 198 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereQuinctius anno 213 forsitan augur erat[1]. Anno 201 aedilis curulis fuit et anno 199 praetor. Annis 198 - 194 expeditionibus fratris Titi interfuit. Legatus pro praetore classi atque oris maritimis praefuit[2]. Anno 194 a.C.n. exercitum Romanum in patriam reduxit[3]. Anno 192 a.C.n. una cum Gnaeo Domitio L.f. Ahenobarbo consul electus in Gallia Cisalpina certavit[4]. Anno 191 exercitum in Antiochum III coegit et legatus expeditionis interfuit[5]. Anno 184 Cato maior censor eum e senatu expulit moribus eius causa. Anno 170 a.C.n. mortuus est[6].
Bibliographia
recensere- Tassilo Schmitt, "Q. Flamininus, L." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 708–709.
Notae
recensere
Antecessores: Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus |
Consul 192 a.C.n. cum Gnaeo Domitio L.f. Ahenobarbo |
Successores: Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica |