Lucius Licinius Varro Murena (mortuus 22 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 23 a.C.n. insidiarum in Augustum accusatus morte poenas dedit. Legatus Syriae 24/23 a.C.n. Damascenos ab incursionibus latronis Zenodori liberarat[1].

De gente

recensere

Quis fuit Lucius Licinius Varro Murena (siquidem hoc nomen rectum est[2]) ? Aenigmatis nodus nondum persolutus est[3] et saepe cum consule ordinario anni 23 a.C.n. confundebatur, Aulo Terentio Varrone Murena[4]. Secundum opinionem nonnullorum eruditorum coniecturis fortasse abutentium filius consulis anni 62 a.C.n. Lucii Licinii Murenae esse potuit ab Aulo Terentio Varrone quodam (Pompei legato in bello civili[5]?) adoptatus et ita etiam frater adoptivus consulis anni 23 a.C.n., et semifrater Gai Proculei, Octaviani amici, factus. Nisi potius filius Auli Terentii Varronis Murenae a fratre consulis anni 62 a.C.n. Gaio Licinio Murena adoptatus[6] ? Certe Terentiam, uxorem Maecenatis, eius sororem fuisse testatur Dio Cassius[7]. Itaque idem esse potuit atque augur Murena qui Maecenati Brundisium iter facienti apud Horatium[8] domum suam praebebat.

Quomodo victima Augusti irae ceciderit

recensere

Longissima huius coniurationis relatio apud historicum Dionem Cassium legitur, qui eam ad consules Lucium Arruntium et Marcum Marcellum[9], id est ad annum 22 a.C.n. referebat. At quia Dio sine dubio omnem coniurationem semel narrare voluit, initia rerum ad annum 23 a.C.n. referre licet.

De Marci Primi iudicio

recensere

Marcum Primum quendam accusatum quod proconsul Macedoniae Odrysis sponte sua bellum intulisset patronus defendebat Varro Murena. Reus sive ex ipsius Augusti sive ex successoris designati, Marcelli, mandatis egisse contendebat. Tum Augustus sponte in ius venit falsum esse testaturus. Murena vero eum rogasse dicitur a quo vocatus venisset et imperator respondisse "a re publica". Aegre tamen tulit insolentiam princeps eo magis quod Primus damnatus quidem est, sed non ab omnibus iudicibus. Fuere igitur iudices qui testimonium Augusti reicerent. Quocirca suffragia secreta in posterum abolevit.

De coniuratione Caepionis et Murenae

recensere

Paulo post coniuratio de vita Augusti cui Fannius Caepio praeerat a Castricio[10] quodam denuntiata est : inter socios, sive vere sive falso ob dicendi audaciam, ut scribebat Dio Cassius, Licinius Murena nominatus est. Et ambo accusante in senatu Tiberio[11] absentes damnati sunt, quia fugere ante iudicium properaverant. Aqua et igni interdictus, Murena in Cilicia mox adprehensus cum philosopho Athenaeo[12] statim trucidatus est nec sese purgandi facultas ei data. Oppressa autem coniuratione Augustus, velut magna parta victoria, deis sacrificiis gratiam agendam iussit.

  1. Flavius Ios., Bell. Iud. I.398-399.
  2. Murena a Strabone et Seneca appellatur, a Velleio Paterculo sive Murena sive Lucius Murena, a Cassio Dione sive Murena sive Licinius Murena, a Suetonio sive Murena sive Varro Murena, a Tacito Varro. Flavius Iosephus legatum Syriae Varronem nominabat. Nonnulli moderni gentilicium Terentium e nomine sororis addunt.
  3. Arkenberg (1993 p.191) ita dissertationem concludebat : The enigma of Varro Murena remains vexing... A definitive answer, without new evidence forthcoming, will likely remain an elusive goal.
  4. De quo vide Jens Bartels in Der Neue Pauly
  5. Caesar BC III.19.
  6. Sic Arkenberg 1993 p.350.
  7. Hist. Rom. 54.3. Cf. Suet., Aug. 66
  8. Carm. III.19.10 et Sat. I.5.38
  9. Historia Romana 54.1
  10. Suet., Aug. 56.
  11. Suet., Tib. 8.
  12. Strabo XIV.5.4 Athenaeus Caesare iubente postea dimissus est.

Si vis plura legere

recensere
  • J. Arkenberg, "Licinii Murenae, Terentii Varrones and Varrones Murenae. I A Prosopographical study of Three Roman Families", Historia 1993(42) : 326-351
    • "Licinii Murenae, Terentii Varrones and Varrones Murenae. II The Enigma of Varro Murena", Historia 1993(42) : 471-491
  • Catharina Atkinson, "Constitutionnal and Legal Aspects of the Trials of Marcus Primus and Varro Murena", Historia, 1960(9) : 440-473
  • Laurentia Daly, "The Report of Varro Murena's Death (Dio54.3.5)", Klio 1983(65) : 245-261
  • G. V. Sumner, "Varrones Murenae", Harvard Studies in Classical Philology 1978(82) : 187-195
  • Michael Swan, "The Consular Fasti of 23 B.C. and the Conspiracy of Varro Murena", Harvard Studies in Classical Philology, 1967(71) : 235 – 247.