Litterae Bohemicae sunt litterae Bohemice scriptae. Prima opera litterarum Bohemice exstantia e saeculo quarto decimo supersunt.

Cosmas decanus, historicus.
Iaroslaus Seifert, poeta et Nobelianus Bohemicus.
Annales Dalimil.
Bibliotheca Monasterii Strahoviensis.
Ioannes Amos Comenius, philosophus, paedagogus, theologus Bohemicus.
Iosephus Dobrovský, philologus et historicus.
Victor Dyk, poeta, scriptor scaenicus, scriptor.
R.U.R., ludus scaenicus Caroli Čapek vocabulum robot introduxit.

Recentiores litterae Bohemicae dividi possunt in quattuor aetates, quae sunt excitatio nationalis saeculo undevicensimo; avant-garde decenniorum inter bella mundana (1918–1939); aetas communismi et tum Veris Pragensis (1948–1990); atque aetas postcommunistica rei publicae Bohemicae (1992 ad praesens).

Locutio litterae Bohemicae etiam litteras a Bohemicis alicubi conscriptas significat, linguis neglectis, inter quas opera in linguis Slavonica antiqua, Latina medii aevi, et Theodisca conscripta.

Litterae Bohemicae post eversionem civicam anni 1306 scriptae plerumque in poesi epica duorum generum consistunt: in legendis equestribusque poematibus epicis, quorum ambo in fabulis apocryphis ex Bibliis Sacris et legendis hagiographicis aetatum priorum condita sunt. Oratio soluta hac aetate primum evolvebatur: ex illo tempore supersunt textus administrativi et doctrinales, quae evolutionem vocabulorum liberalium et expolitorum ac prima dictionaria inter Bohemicam et Latiname coegit. Etiam scribebantur annales lati, quorum Annales Dalimil et Chronicon Aulae Regiae sunt exempla insignia, ac prosa artifex, exempli gratia Smil Flaška z Pardubic et Ioannes von Saaz.

Anno 1984, Iaroslaus Seifert poeta factus est primus et iam solus scriptor Bohemicus qui Praemium Nobelianum Litterarum accepit.

Selecti auctores Bohemici recentiores

recensere

Praemia litterarum Cecica

recensere

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Harkins, William E., et Paul I. Trensky, eds. 1980. Czech literature since 1956: a symposium. Novi Eboraci: Bohemica. ISBN 0935504001.
  • Holý, Jiří. 2007. Writers Under Siege: Czech Literature since 1945. Sussex Academic Press. Textus interretialis.
  • Holý, Jiří, Jaroslava Janáčková, Jan Lehár, et Alexandr Stich. 2004. Česká literatura od počátků k dnešku. Nakladatelství Lidové noviny. ISBN 80-7106-308-8.
  • Jechova, Hana, et Hélène Wlodarczyk, eds. 1987. Emigration et exil dans les cultures tchèque et polonaise. Lutetiae: Presses de l'Université de Paris-Sorbonne. ISBN 2904315403.
  • Kraszewski, Charles S. 1998. The romantic hero and contemporary anti-hero in Polish and Czech literature: great souls and grey men. Lewiston Novi Eboraci: The Edwin Mellen Press. ISBN 0773422234.
  • Lützow, Francis. 1900. The literature of Bohemia. Londinii.
  • Novák, Arne. 1976. Czech literature. Conv. e Bohemica a Petro Kussi; ed. cum supplemento a Gulielmo E. Harkins. Ann Arbor: Michigan Slavic Publications.
  • Pynsent, Robert. 1979. Czech prose and verse: a selection with an introductory essay. Londinii: Athlone Press; Atlantic Highlands Novae Caesareae: distributus a Humanities Press. ISBN 0485175193.
  • Schamschula, Walter, ed. 1990. An Anthology of Czech literature. Francofurti: et Novi Eboraci: P. Lang. ISBN 3631430442.
  • Thomas, Alfred. 1998. Anne's Bohemia: Czech literature and society, 1310-1420. Praefatio David Wallace. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0816630534 (hardcover), ISBN 0816630542 (paper).
  • Weiskopf, Franz Carl. 1945. Hundred towers: a Czechoslovak anthology of creative writing. Novi Eboraci: L. B. Fischer.

Nexus externi

recensere