Iaroslaus Rudiš
Iaroslaus, Bohemice Jaroslav, Rudiš (natus Turnov in Bohemia[1] 8 Iunii 1972) est scriptor mythistoriarum, scriptor scaenicus, diurnarius, paedagogus, musicus Bohemicus. Ex nonnullis annis lingua Theodisca opera pangere incohatus est. Historiam terrae natalis saepe in modum nostalgicum tractat; sudatoriorum Finnicorum, itinerum ferriviariorum et coetuum cerevisia Bohemica fruentium laudator est unde inspirationes novas haurit.
Vita
recensereRudiš adulescentiam in Lomnice nad Popelkou peregit gymnasium in urbe natali frequentaturus. Studebat Reichenbergae, Turici, Pragae litteris Theodiscis, historiae, arti diurnariae. Stipendio diurnariorum erudiendorum accepto Berolinum adire fas fuit. Ibidem prima mythistoria exarata est anno 2002, cui est titulus Nebe pod Berlínem. Praemium nominatum pro Georgio Orten eodem anno ei adiudicaverunt.
Tempus longum paginas culturales ephemeridis "Právo" curavit; inde ab anno 2006 scriptor diurnariusque independens est Pragae vitam degens.
Mense Septembri anni 2006 in lucem prolata est in domu editoria Pragensi "Labyrint" fabula Milesia eius altera praetitulata Grandhotel; de istis rebus tunc pellicula quoque facta est ubi partes egit et auctor ipse. Quod cinematographicum opus Berolini in festivalibus Berlinale spectari potuit insuper. Anno 2007 in Bohemia fabula eius Romanensis tertia apparuit, Potichu, valde laudata a criticis.
Rudiš etiam in arte dramatica operam navabat. Una cum Petro Pýcha dramata plura scripsit quae praesertim in urbibus Praga et Usk super Albium (Ústí nad Labem/Aussig an der Elbe) in scaenis producebantur. Lingua Theodisca scribere quoque ei placet. Una cum Lipsiensi auctore Martino Becker ludum radiophonicum Lost in Praha confecit. Fabulae libellum exaravit melodramatis cuiusdam de Vere Pragensi.
Nubeculati libelli et musica
recensereRudiš non tantum classicis scripturis sed etiam pictis historiolis notus factus est de ferriviario philosophico Aloisio Nebel. In eius fabulis, de quibus taeniae quoque anno 2012 factae sunt, multa deliberanda de historia regionis limitaris in Bohemia septentrionali narrabantur. Figuram creavit una cum musico et delineatore Iaromiro Švejdík. Cum Švejdík et editore Ioachimo Dvořák hieme anni 2007 grex symphoniacus "The Bombers" condidit. Anno 2007 decretum est Iaroslaum Rudiš inter Bohemos potissimos XXX numerandum esse. Anno 2014 praemium "Usedomer Literaturpreis" nactus est. Opera eius in sat multas linguas conversa sunt.
Opera
recensere- Mythistoriae
- Nebe pod Berlínem (2002)
- Grandhotel (2006)
- Alois Nebel - 2006: historia ipsa antea tribus in partibus in lucem prolata erat nempe Bílý potok (2003), Hlavní nádraží (2004) kaj Zlaté Hory (2005)
- Potichu (2007)
- Alois Nebel. Na trati (2008)
- Konec punku v Helsinkách (2010)
- Národní třída (2013)
- Dramata, ludi radiophonici, melodramata
- "Der Himmel unter Berlin" (exhibitio prima: 2005 apud stationem radiophonicam Germanicam 1Live, disponente Leonardo Koppelmann)
- Alois Nebel (una cum Jaromír Švejdík) (exhibitio prima: 2005)
- Léto v Laponsku (una cum Petro Pýcha) (exhibitio prima: 2006)
- Strange Love (una cum Petro Pýcha) (exhibitio prima: 2007)
- Lost in Praha (una cum Martino Becker) (exhibitio prima: vere 2008 apud stationes radiophonicas Germanicas WDR3 et 1Live)
- 1968 Opera (una cum Martino Becker) (exhibitio prima: autumno 2008)
- Plattenbaucowboys (una cum Martino Becker) (ludus radiophonicus, WDR 2011)
- Das Schloss. Ein szenisches Konzert (una cum symphonicaco grege "Kafka Band", secundum mythistoriam illustrissimam Francisci Kafka De castello; prima exhibitio in Theatro Bremensi, mense Septembri 2015)
Notae
recensere- ↑ "Jaroslav Rudiš". Festival spisovatelů Praha.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iaroslaum Rudiš spectant. |