Lepra[1] est gravis et olim frequens morbus. Hodie causam huius morbi mycobacterium leprae esse scimus, quod medicus Norvegiensis Gerardus Armauer Hansen in tumore cutis propter lepram facto anno 1868 invenit, sed morbus iam antiquitus notissimus erat; exempli gratia in Bibliis, accurate in libro Levitico (Lev. 13, 2–46) multa de lepra scripta sunt:

Vir viginti quattuor annos natus "faciem leoninam", signum leprae praebens. PhotographemaI saeculi undevicensimi.
Distributio hominum anno 2016 lepra recenti affectorum
Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.
Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.
Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;
et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.
Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est.
Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,
qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,
et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.
Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.
Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam,
considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.
Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae;
sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eos sacerdos.
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.
Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.
Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,
radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis.
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint,
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;
et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.
Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.
Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!".
Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.

Et Franciscus Assisiensis et Damianus Molocaiensis hominibus leprosis auxilium dederunt. At in historia mundi multi homines leproses praeiudicio, exclusioni, sterilizationi coacticiae et discriminationibus subiecti sunt.

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!