Leopold Andrian, anno 1918

Leopoldus / Leopold ANDRIAN (natus die 9 Maii 1875 Berolini, mortuus die 19 Novembris 1951 Friburgi Nuithonum) Austriacus scriptor erat et legatus. Emminenter repraesentabat Impressionismum inter homines Vindobonensium quae dicebantur Modernorum. Amici eius erant i.a. Ariminius Bahr et Hugo de Hofmannsthal quocum commercium epistulare fecundissimum instituerat (editum anno 1967). Nepos erat componistae Iacobi Meyerbeer.

VitaRecensere

Anthropologi filius iura studuit et historiam, philosophiam, linguam Theodiscam. Doctoratum in iuribus assecutus est. Opera iuvenis iam genere scribendi et forma excellebant melancholiam aestheticae tenere mulcentia. Domino Hofmannsthal curae fuit, ut ea apud Blätter für die Kunst, in peridico quodam a Stephano George edito, in lucem proferrentur.

Anno 1895 a Hofmannsthal inspirata lyrica fabula Der Garten der Erkenntnis edita est, quae anno 1919 sub titulo originali Das Fest der Jugend tertiam reeditionem cognovit. Describitur principis filius Erwin, narcissus quidam de capsula totus, quaerens vitae secretum intimum, Putat id inveniri posse in forma "feminae", in amore matris, in pulchritudine, in amplexu alterni inter mundos externum et internum. Eius inceptum male successit: e contrario, nihil capi potest et omnia aliena manent. Huius operis soni somnulenti abstrahentesque adeptis Stephani Georges maximae admirationi erant. Narratiunculae vestigia reperiuntur adhuc in fragmento Hofmannsthalensi Andreas et in fabula Milesia Die Verwirrungen des Zöglings Törleß a Roberto Musil scripta.

Officia legatiRecensere

Inter annos 1899-1918 Andrian statui inservit tamquam legatus Rivi Ianuarii, Petropoli, Athenis et Varsoviae. Postea unum annum regens erat Theatri Curtis Vindobonensis. Imperio Austro-Hungarico collapso magis magisque sese recepit. Anno 1938 per Helvetiam et Nicaeam in Brasiliam emigravit.

Ecce alia opera: commentarii Ständeordnung des Alls, rationales Weltbild eines katholischen Dichters (1930) et Österreich im Prisma der Idee (1937).

FonsRecensere

Köster, Thomas: "Andrian, Leopoldus", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

BibliographiaRecensere

  • Hermann Dorowin: Retter des Abendlands. Kulturkritik im Vorfeld des europäischen Faschismus. Metzler, Stuttgart, 1991 ISBN 3-476-00747-2.
  • Karl Johann Müller: Das Dekadenzproblem in der österreichischen Literatur um die Jahrhundertwende, dargelegt an Texten von Hermann Bahr, Richard von Schaukal, Hugo von Hofmannsthal und Leopold von Andrian. Heinz, Stuttgart, 1977 (= Stuttgarter Arbeiten zur Germanistik 28) ISBN 3-88099-027-1.
  • Ursula Renner: Leopold Andrians „Garten der Erkenntnis“. Literarisches Paradigma einer Identitätskrise in Wien um 1900. Lang, Frankfurt a. M., 1981 (= Literatur und Psychologie 3) ISBN 3-8204-6150-7.
  • Günter Riederer: Der letzte Österreicher. Leopold von Andrian und sein Nachlass im Deutschen Literaturarchiv Marbach. Deutsche Schillergesellschaft, Marbach am Neckar 2011 (=Aus dem Archiv, Heft 4). ISBN 978-3-937384-80-1
  • Horst Schumacher: Leopold Andrian. Werk und Weltbild eines österreichischen Dichters. Bergland, Wien 1967.
  • Cathrine Theodorsen: Leopold Andrian, seine Erzählung „Der Garten der Erkenntnis“ und der Dilettantismus in Wien um 1900. Wehrhahn, Hannover-Laatzen 2006, ISBN 3-86525-032-7.

Nexus externiRecensere