Iacobus, vulgo Giacomo Meyerbeer (natus Rüdersdorf-Tasdorf in Brandenburgo die 5 Septembris 1791; mortuus Berolini 2 Maii 1864) fuit compositor Germanus qui praesertim operas composuit. Pater Iacobi fuit Iacobus Iudas Beer, argentarius dives, qui Amaliam Meyer Wulff, e familia diviti, in matrimonium duxerit, duo nomina gentilicia (Meyer+Beer) coniungens ut "Meyerbeer" fieret.

Iacobus Meyerbeer.
Tabula commemorativa Berolini in Platea Parisiensi 6a

Vita recensere

Filius argentarii mox Francisco Lauska instruente clavichordio canere didicit. Iacobus puer novem annorum tantummodo ante auditorium instrumento ludit. Musicographias eius moderabantur Carolus Fridericus Zelter et Bernardus Anselmus Weber, annis inter 1810 et 1812 autem Georgius Iosephus Weber sacerdos Darmstadii. Ibi Carolus Maria de Weber quoque ei contubernalis erat.

Prima incepta melodramatum conficiendorum »Jephthas Tochter« (Monaci 1813) et »Abimelek« (Stuttgardiae 1813) eventum minus felicem habebant, inde Vindobonam petivit ubi clavili canens homines stupefecit. Antonio Salieri consulente anno 1815 in Italiam iit ad artem melodramaticam emendandam. Anno 1825 demum Berolinum reversus se ubique velut Italus gerebat: melica dramata varia bellaque secundum rationem Ioachimi Rossini exaraverat (»Romilda e Constanza«, 1818 Paduae, »Semiramide«, Augustae Taurinorum 1819, »Emma di Resburgo« , Venetiis 1819, »Margherita d'Anjou«, Mediolani 1822, »Il crociato in Egitto«, Venetiis 1824).

Patre mortuo in matrimonium duxit Minnam Mosson; post moram longiorem Berolinense Lutetiae anno 1831 bono successu in scaenis produxit opus »Robert der Teufel« (cuius libellum Eugenius Scribe fecerat), quod revera valde differebat a pristina musica. Libellus sat mirus e Romanticismo genus atque argumentum carpiebat et sic musicographo facultatem ad non rationalia exprimenda dedit. Isto opere non Italico Meyerbeer magum melodiarum se ostendit technicam Caroli Maria de Weber superans. Postea ei insigne Legonis Honoris adiudicatum est et nominatus est Symphoniacorum Borussicorum regens honoris causa.

Opus sequens, cui etiam Scribe textum dederat, fuit anno 1836 »Die Hugenotten« de Hugenotis in Francia, quod opus musicum primum superare potuit. Anno 1842 rex Borussiae eum instituit successorem Caspari Spontini tamquam directorem generalem in musicis. Ei praescriptum est ut quotannis per menses quattuor Berolini dirigens esset. In praxi autem id munus potius honorarium fuit et Meyerbeer salarium suum generose symphoniacis tradidit. Pro Berolinensibus composuit musicum »Das Feldlager in Schlesien«, ut digne anno 1844 novum Athenaeum melodramaticum inaugari posset. Musicam addidit tragoediae »Struensee« a fratre Michaelo exaratae, qui vita defunctus erat. Iure id numeratur inter optimas res pro symphoniacis scriptas. Econtra Lutetiensibus iterum dedicatum est tertium melodrama magnum »Der Prophet«, qui anno 1849 prima vice productum est et culmen quoad multitudinem effectuum et histrionum esse videtur.

Opera eius novissima, qui alternis Berolini et Lutetiae vitam degebat, erant retractatio operis »Das Feldlager« in musicum comicum »L'étoile du nord« (1854) et »Dinorah« (»Die Wallfahrt nach Ploërmel«, 1859); iuxta ea diversis occasionibus musicam donavit, e.g. in iubilaeo Schilleri quodam »Schillermarsch«, in rege Borussico coronando »Fackeltänze«, in altera expositione Londiniensi de quaestibus »Festouvertüre«. Expectans praesentationem melodramatis magni »Die Afrikanerin«, quod iam viginti annos ante confecerat, animam efflavit. Cadaver sepeliendum in caput Germaniae est transportatum, cum Lutetiae epulum funebre uberrimum datum est. Denique unum annum post id musicum pompa magna disponente Francisco Iosepho Fétis spectatoribus oblatum est.

Gravitudo recensere

Melodramata Parisiensia magna libenter identidem dabantur in Germania de populi gratia cum operibus Wagnerianis certantia. In testamento Meyerbeer fundationem quandam instituit, cuius usurae pro iuvenibus musicographis ingeniosis ad studia in Italiam, Franciam, Vindobonam, Monacum sive Dresdam itinerantibus adhiberentur. Petitionem in auxilium dare permittitur alumnis certorum institutorum Berolini sive Coloniae Agrippinae.

Bibliographia recensere

  • Arnold Niggli:  "Meyerbeer, Giacomo", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 21 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1885), p. 631–640.
  • Heinz Becker: Giacomo Meyerbeer in Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Rowohlt, Reinbek 1980, ISBN 3-499-50288-7.
  • Berndt W. Wessling: Meyerbeer. Wagners Beute – Heines Geisel. Droste, Dusseldorpp 1984, ISBN 3-7700-0652-6.
  • Reiner Zimmermann: Giacomo Meyerbeer. Eine Biografie nach Dokumenten. Edition Parthas, Berolini 1991, ISBN 3-932529-23-5.
  • Anselm Gerhard: Die Verstädterung der Oper. Paris und das Musiktheater des 19. Jahrhunderts. Metzler, Stuttgardiae 1992, ISBN 3-476-00850-9.
  • Sieghart Döhring: Meyerbeer, Giacomo. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 17, Duncker & Humblot, Berlin 1994, S. 386–389 (Digitalisat).
  • W. Michael Blumenthal: Die unsichtbare Mauer. Die dreihundertjährige Geschichte einer deutsch-jüdischen Familie. Hanser, Monaci/Vindobonae 1999, ISBN 3-446-19642-0
  • Michael Jahn: Giacomo Meyerbeers Opern in Wien von 1814 bis 1936. In: Jahrbuch des RISM-Österreich 2010. Verlag Der Apfel, Vindobonae 2010, ISBN 978-3-85450-554-9, S. 119–228.
  • Sabine Henze-Döhring und Sieghart Döhring: Giacomo Meyerbeer. Der Meister der Grand Opéra. Verlag C. H. Beck, Monaci 2014, ISBN 978-3-406-66003-0
  • Thomas Kliche: Camacho und das ängstliche Genie – Innenansichten der Familien Mendelssohn und Meyerbeer (Verhältnis zwischen Giacomo Meyerbeer und Felix Mendelssohn Bartholdy); Backe-Verlag, Hützel 2014, ISBN 978-3-9814873-7-4
  • http://www.zeit.de/2014/18/giacomo-meyerbeer-komponist De musicographo in periodico zeit.de/2014

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Meyerbeer spectant.