LAN
LAN, plenius localis areae reticulum (Anglice local area network), est reticulum computatrale quod computatra intra regionem circumscriptam inter se conectit, sicut domum, scholam, laboratorium, campum universitarium, et aedificium officinarum.[1] Contra est WAN? (latae areae reticulum), quod maius spatium geographicum comprehendit, sed pletrumque lineas conductas implicat.
Computatrum ipsum habet processorium medium, sed computatra etiam data inter se commutare possunt opesque communicare sicut interrete, typographum, etc. Telephonum non necesse est. Hodie technologiae ad retia latissime operanda sunt Ethernet per filum et wi-fi per radium. Inter technologias obsoletas sunt ARCNET, Token Ring, et AppleTalk.
Historia
recensereQuia computatra in universitatibus et laboratoriis indagationibus academicis et scientificis dicatis magis atque magis annis 1960 exeuntibus adhibebantur, necessitas coniunctionum magnae celeritatis inter systemata computatralia praebendarum crescebat. Relatio e Lawrence Radiation Laboratory nuntiata, incrementum eius reticuli "Octopus" describens, utilem rerum descriptionem reddidit.[2][3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Gary A. Donahue (Iunius 2007). Network Warrior. O'Reilly. p. 5.
- ↑ Samuel F. Mendicino (1970-12-01). "Octopus: The Lawrence Radiation Laboratory Network". Rogerdmoore.ca.
- ↑ Mendicino, S. F. (29 Novembris 1970). "THE LAWRENCE RADIATION LABORATORY OCTOPUS". Courant Symposium Series on Networks (Osti.gov).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad LAN spectant. |