Kai pen, litteris Laotianis ໄຄແຜ່ນ et Thai ไกแผ่น, est ferculum Laotiae et Thailandiae boreo-orientalis potius ad gustationem vel sicut cibum viarium sumptum. E foliis plantarum fluviatilium vallis Meconis constat specierum duarum, videlicet Cladophorae glomeratae mediae vallis et fluviorum tributariorum, Aegagropilae linnaei vallis superioris. Folia ex aquis collecta, frustulis lycopersicorum alliique et ceparum necnon granis sesami siccata, ad comedendum breve spatium torrentur et cum embammate jaew bong inferuntur.

Ars coquinaria Laotiana: folia kai pen condita et tosta cum embammate jaew bong e capsicis et tergilla bubalina confecto inlata

BibliographiaRecensere

 
Ars coquinaria Laotiana: folia kai pen cum embammate jaew bong in urbe Luang Prabang inlata iamque maiore parte comesa

Nexus externiRecensere