Joukahainen
Joukahainen est persona ficta in Finnica poesi populari atque in Kalevala, carmine epico Finniae proprio. Qui est iuvenis vates macer, qui secundum Kalevalam, postquam de fama audivit Väinämöinis, protagonistae operis, illum in certamen singulare provocat, ut ostendatur, uter eorum vates melior sit.
Joukahainen primum iter facit tribus diebus, donec Väinämöini occurrit. Vult gladiis digladiando illum superare, sed ille incantando praefert certare, quo Väinämöinen vatem iuvenem funditus vicit; eum enim in paludem incantat. Unde ut liberetur, Joukahainen Väinämöini Ainonem sororem illi uxorem promittit, quo gaudio affectus vetus vates eum liberat e palude. Aino autem, cui vates senex minime placet, se submergit, qua pro re Joukahainen Väinämöinem ulcisci contendit eum necans, sed non nisi equum eius ferro contingit.
Nexus externi
recensere- Pentikäinen, Juha (1987). "Kalevala Mythology, Revised Edition". Google Books (Anglice)
- "Joukahainen". Sammon Salat. Opetushallitus 2017. (Finnice)