Sammon puolustus (sc. Defensio Samponis) ab Akseli Gallen-Kallela. Väinämöinen ad sinistram.

Väinämöinen est heros Kalevalae, poematis epici nationalis Finniae ab Elia Lönnroto collati. Est unus e gravissimis personis in poesi populari mythologiaque Finnica ac Carelica; vates est et vir sapiens, partim quin etiam divinus. In Kalevala saepe describitur formulá versuum:

 Vaka vanha Väinämöinen,
 tietäjä iänikuinen

Latine (convertit Tuomo Pekkanen):

 Vetus vates Väinämöinen,
 incantator sempiternus

Ortus et finis VäinämöinisRecensere

OrtusRecensere

Multis in poematibus Väinämöinen cum creatione mundi coniungitur; plerumque ille iam ante mundum est. In Kalevala autem Väinämöinen ab Ilmatare pari et mundus ex ovo anatis, quem fregit Ilmatar, oriri narratur.

FinisRecensere

In fine Kalevalae Väinämöinen de pago Kalevala, regno suo, novo rege Careliae nato abiit. Narratio de puero coniuncta est cum mytho Iesu nati, puer enim natus est e Marjatta matre (cf. Maria) gravida factá a bacca vaccinii (cf. immaculata conceptio). Väinämöinen cum navi abit dicens se rediturum, cum sui indigeatur seque quaeratur.

Nexus interni

PinacothecaRecensere