Iulius Jüthner (natus Pragae die 25 Iunii 1866; mortuus Vindobonae die 17 Decembris 1945) fuit philologus, archaeologus, et epigraphicus Austriacus.

VitaRecensere

Pater vestifex erat.

Iulius Jüthner in urbe natali annis inter 1884 et 1889 philologiae classicae, archaeologiae, et epigraphiae studuit. Anno 1890 absolutorium de venia docendi gymnasiali perfecit, et Vindobonae se praesentavit pro superioribus laboribus paedagogicis. Anno 1891 doctoratu laureatus est Pragae. Stipendio annis 1891 et 1892 fructus est antequam (usque annum 1894) famulus in cathedra archaeologica Vindobonensi. Anno 1897 Jüthner sese habilitavit in philogicis Pragae et anno 1897 excavationibus Ephesiis intererat. Anno 1902 autem 1902, sicut Henricus Swoboda, Carolus Patsch, et Fredericus Knoll, expeditionem in Asiam Minorem (Lycaoniam, Isauriam, Pisidiam, Pamphyliam Orientalem), fecit. Quo eum miserant sodales Societatis ad promovendas scientias artes litteras Germanicas in Bohemia. Jüthner annis 1897 et 1898 privatim docebat in parte Theodisca Universitatis Carolinae Pragensis. Anno 1898 eum professorem ordinarium nominaverunt Friburgenses. Anno 1903 professor in Universitate Czernovicensi et ex anno 1912 Oeniponte fuit. In Tirolis capite rector magnificus anno 1936 ei vacationem muneris dedit.

Jüthner in matrimonium duxit anno 1898 Olgam Nitsche, anno 1929 autem Ernestinam Wolf.

AdeptionesRecensere

Jüthner ante omnia de maiorum gymnastica operam navabat. Incipiens e rebus realibus ipsis gymnasticas artes quocumque modo illuminabat atque explicabat. Cum adhuc assistens erat Philostrati Lemnii opus Imagines ediderat, quod Seminarium philologicum Vindobonensem moderabatur, rectoribus Othone Benndorf et Carolo Schenkel. Philostratus Atheniensis autem partes magnas in eius vita egit: namque unicus auctor est, qui de athletica scripserit in libro Gymnastici. Anno 1902 clare textus historiam intellexit et tradidit quam commentariis auctam anno 1909 in lucem protulit. Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft encyclopaediam de antiquitate symbolis triginta de Graecorum veterum exercitationibus corporalibus ditavit; anno 1912 monographiam Gymnastikus edidit. Tamen opus magnum de athleticae historia terminare non iam potuit, quod post mortem e scriptis relictis a discipulis confici potuit. Rem istam maxime laudabilem imperfectam esse constat.

Generatim ei placuit, ut terminos vocesque explicationibus concretis exornaret: confer eius notiones de examine in librae usu (1913), de astragalis iactis (1926 et 1931). Puram autem philologiam sprevit. Magni momenti est liber Hellenen und Barbaren: Aus der Geschichte des Nationalbewußtseins (1923), qui pactus est primo bello pancosmico finito.

Opera alia selectaRecensere

  • Gymnastisches in Philostrats Eikones, apud: Eranos Vindobonensis, 1893, p. 309-30
  • Über antike Turngeräthe, 1896
  • Siegerkranz und Siegerbinde, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 1, 1898, p. 42-48
  • Die Schelle im Kult, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 7, 1904, p. 145-50
  • Examen, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 16, 1913, appendix col. 197-206
  • Ceroma, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 18, 1915, appendix col. 323-30
  • Die Namen der Astragalwürfe, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 23, 1926, appendix col. 105-16
  • Das Problem des myronischen Diskobols, eapud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 24, 1929, p. 123-61
  • Zu den Astragalwürfen, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 27, 1931, appendix col. 97-100
  • Diskoi, apud: J.hh. d. österr. archäolog. Inst. in Wien 29, 1934, p. 32-43
  • Der Raub des Orestes im Telephosmythos, apud: Wiener Stud. 23, 1901, p. 1-5
  • Zur Geschichte der griechischen Wettkämpfe, apud: Wiener Stud. 53, 1935, p. 68-79
  • Der Gymnastikos des Philostrat, 1902
  • Vorläufiger Bericht über eine archäologische Expedition nach Kleinasien (una cum F. Knoll, K. Patsch et H. Swoboda), 1903
  • Körperkultur im Altertum, 1928
  • Kalokagathia, apud: Charisteria, A. Rzach z. 80. Geb.tag, 1930, p. 99-119
  • Carl von Holzinger, apud: Alm. d. Ak. d. Wiss. in Wien 86, 1936, p. 331-47
  • Die Großbronze v. Artemision, apud: Athen. Mitt. 62, 1937, p. 136-48
  • Herkunft und Grundlagen der griechischen Naturspiele, apud: Die Antike 15, 1939, p. 231-64
  • Die körperliche Erziehung in Altertum und Neuzeit, apud: Leibesübungen u. körperl. Erziehung 58, 1939, p. 448-53
  • Die athletischen Leibesübungen der Griechen, edidit Fredericus Brein, 1965 ss.

Nexus externiRecensere