Iosephus Serra
Patria: Brasilia
Nomen nativum: José Serra Chirico
Officium
Consociatio
Familia
Iosephus Serra (natus Paulopoli die 19 Martii 1942) est machinator, rerum politicorum peritus, civitatis Paulopolitanae gubernator, et candidatus praesidis petitionibus anno 2010 Brasiliensis. Qui die 3 Octobris 2010 in primo ordine petitionis cum 33 centesimis suffragiorum proxime accessit. In secundo ordine die 31 Octobris 2007 contra Dilmam Rousseff pugnabat, quae tamen vicit (55,4% suffragiorum a Rouseff nactis, 44.6% a Serra).
Alumnus est universitatis Paulopolitanae [pt] ubi ingeniariae studuit. Deinde rebus oeconomicis studuit apud universitates Chilensem (eodem tempore quo Caesar Maia) et Cornellianam ubi gradum doctoris meruit; mox Institutum Studiorum Superiorum Princetoniae petivit. Professor fuit apud Universitatem Civicam Campinensem.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Serra spectant. |
- "Jose Serra launches bid to be Brazil's next president" (11 Aprilis 2010) apud BBC News