Joseph SCHUBERT (natus die 6 Iulii 1890 Hilariopoli, mortuus die 4 Aprilis 1969 Monaci) episcopus secretus catholicus in Dacoromania fuit necnon titularis episcopus dioecesis Ceramussae in Numidia.

Iosephus Schubert, episcopus

E familia Germanica oriundus in Helvetia ad Angelorum montem gymnasium frequentavit antequam Hilariopoli et Aeniponti studiosus esset. In Tirolis capite die 15 Iulii 1916 a Sigismundo Waitz sacerdos ordinatus est.[1] In patriam reversus parochus variis in vicis fuit, ex anno 1932 autem canonicus metropolitanus ecclesiae cathedralis Hilariopolitani ad Sanctum Iosephum, postea domicellarius. Pauperibus adiuvandibus hospitia erigi et periodicum praetitulatum Buletinul Parohial edi iussit.

Mense Novembri 1948 ordinatio eius episcopalis communismo saeviente clam fieri debuit. Tunc pontifex maximus eum administratorem apostolicum et episcopum titularem declaravit. Consecravit die 26 Iunii 1950 Geraldus Patricius Aloysius O’Hara, nuntius apostolicus in Dacoromania.

Cum archiepiscopus Hilariopolitanus Alexander Theodorus Cisar mense Maio 1950 Saxopolim ad Franciscanos in exilium eiectus esset, Schubert ipse ad tempus episcopi Hilariopolitani munere functus est. Denique ipse cum omnibus candidatis praesumptis die 17 Februarii 1951 iussu Georgii Pintilie, qui speculatoribus praeerat, in carcerem missus est. Antea autem die 19 Novembris 1950 contigerat, ut Alexander Todea episcopus orientalium cum Roma unitorum et episcopus titularis Caesariopolitanus consecraretur.

Schubert iniustissima lite orata cum aliis sacerdotibus honorandis in custodiam sempiternam datus est.[2][3][4]

Die 4 Augusti 1964 e captivitate reductus est. Interim Hieronymus Menges Hilaripoli eius vices tamquam ordinarius substitutus et legatus specialis apostolicus egit, quod vigiles publici anno 1952 stiterunt. Iosepho autem eundum erat in monasterium Congretationis Iesu Timișu de Sus in montes Sarmaticos meridianos situm omnibus officiis spiritalibus vetitis. Sed Sancta Sedes, qui annis 1960 exeuntibus communistis blandiebatur, Iosephum Schubert e Dacoromania revocavit. Iosephus Schubert maxime infirmus mense Ianuario 1969 patriam reliquit et mense insequenti Romae ante papam Paulum VI de catholicorum sorte in terris iugo communistico oppressis rettulit. Paulo post Schubert in valetudinario quodam Monacensi naturae concessit. Missam funebram celebravit cardinalis Iulius Döpfner.[5] Sepultus est in crypta episcoporum ecclesiae cathedralis Monacensis.

Bibliographia

recensere
  • Menges, Hieronymus, "Schubert, Joseph" apud: Neue Deutsche Biographie 23 (2007), p. 616 (hic in interreti)
  • Ioan Ploscaru: Lanțuri și Teroare. Editura Signata, Timisvariae 1993.
  • William Totok: "Der vergessene stalinistische Schauprozess gegen die Spione des Vatikans in Rumänien 1951." Apud: Hermann Weber, Ulrich Mählert, Bernhard H. Bayerlein (ed.): Jahrbuch für Historische Kommunismusforschung 2005. Aufbau Verlag, Berlin 2005, p. 233–259.
  • William Totok: "Securitate und Vatikan." Apud: Horch und Guck, 76/2012, p. 52–55.

Nexus externi

recensere
  1. "Die Apostolische Nachfolge. Bischof Joseph Schubert."
  2. http://www.halbjahresschrift.homepage.t-online.de/pacha.htm Halbjahresschrift hjs-online
  3. "Aspecte secundare ale procesului intentat spionilor Vaticanului în 1951. Materiale inedite din arhivele aparatului represiv". Apud: Timpul, 7–8/2006, p. 14–15.
  4. Mircea Rusnac: "Procesul intentat conducătorilor Bisericii Catolice din Banat"
  5. Hieronymus Menges: Joseph Schubert 1890-1969. Salesianer-Buchdruck, Ensdorf 1971 (hic in interreti)