Iohannes Amadeus Beniaminus Siegert

chirurgus

Iohannes Amadeus Beniaminus Siegert, praenominibus vulgaribus Johann Gottlieb Benjamin unde communiter J. G. B. Siegert (Włodzice Wielkie(pl) in oppido prope Lignitium die 22 Novembris 1796 natus; mortuus in urbe Bolivarensi Venetiolae die 13 Septembris 1870) fuit chirurgus militaris et pharmacologus.

Wikidata Iohannes Amadeus Beniaminus Siegert
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Amadeus Beniaminus Siegert: imago
Iohannes Amadeus Beniaminus Siegert: imago
Nativitas: 22 Novembris 1796; Włodzice Wielkie
Obitus: 13 Septembris 1870; Civitas Bolivarensis
Patria: Germania
Ampulla Amari Angusturensis et cyathus semiplenus

Lignitii apud quandam academiam equestrem(de) educatus, Berolini medicinae studuit. Chirurgus militaris annum undevigesimum agens iam merebat in exercitu Prussico (duce Gebhardo Leberecht von Blücher), ubi ad proelium Waterlooense vulnera militum curavit. Deinde exercitui liberationis Simonis Bolívar se iungit, ubi mox in nosocomio militari urbis Angusturensis chirurgus principalis factus, ex hoc officio rector medicorum provinciae Guayanae creatus est. Ibi anno 1824 elixir amarum, quod ipse primum invenerat, praescribere coepit contra morbos digestivos respiratoriosque et malariam atque alias febres tropicas(en). De rhomio confecit cum radice Gentianae luteae aliisque plantis medicinalibus(en) pluribus.

Ab annis 1830, nomine Amargo Aromático del Dr. Siegert et postea Angostura Aromatic Bitters, hoc medicamentum ad Insulam Trinitatis et in Angliam exportare coepit. Societatem commercialem constituit cum filiis tres, videlicet Carolo Damaso, Alfredo Cornelio, Ludovico Beniamino: hi patre mortuo ab urbe Angusturensi (iam "civitate Bolivarensi" nominata, sed sub bellis civilibus turbata) anno 1875 in Portum Hispaniae Trinitatis sese moverunt.

Bibliographia

recensere
  • Günther Kahle, Simón Bolívar in zeitgenössischen deutschen Berichten 1811–1831. Berolini: Dietrich Reimer, 1983. ISBN 978-3-496-00742-5
  • Günther Kahle, Simón Bolívar und die Deutschen. Berolini: Dietrich Reimer, 1980. ISBN 978-3-496-00130-0
  • Werner Siegert, Das Angostura Geheimnis: Leben und Wirken des Dr. Johann Gottlieb Benjamin Siegert. 2a ed. Düren: Shaker Media, 2021. ISBN 978-3-95631-845-0
  • Anthony de Verteuil, The Germans in Trinidad. Port of Spain: Litho Press, 1994. ISBN 976-8136-39-1
  • "Angostura bitters" in David Wondrich, Noah Rothbaum, edd., The Oxford Companion to Spirits and Cocktails (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2021. ISBN 978-0-19-931113-2) pp. 22-24

Nexus externi

recensere