Iob (patriarcha Moscuensis)
Obitus: 19 Iunii 1607; Staritia
Patria: Regnum Russicum
Officium
Consociatio
Memoria
prelate (feriae die 5 Aprilis)
Vide etiam paginam discretivam: Iob
Iob, natus Ioannes circa annum 1525 et mortuus die 19 Iunii[1] anno 1607, fuit primus patriarcha Moscuensis ab anno 1589 usque ad annum 1605, cum a Pseudodemetrio expulsus esset.

VitaRecensere
Staritiae natus est et post exilium illuc revertit. In ludo litterarum apud monasterium Dormitionis Staritiense educatus, ibi et monachus ab anno 1556, annis 1569—1571 hegumenus huius monasterii. Episcopus Columnae et Kochirae anno 1581, Rostoviae anno 1586, metropolita Moscuensis eodem anno. Boriso Godunov regnante Hieremias II patriarcha Constantinopolitanus Iob primus patriarcha Moscuensis factus est. A Pseudodemetrio expulsus esset et in monasterium Staritiense missus; Basilio Suiscio regnante Moscuam visitavit, sed aetate fessus patriarchae munus abnegavit, Startitiam revertit et mox mortuus est.
OperaRecensere
Theodori I rege mortuo laudem eius composuit.
CultusRecensere
Anno 1989 ab Ecclesia Orthodoxa Russica canonizatus est. Memoria Iob 5 Aprilis colitur.
NotaeRecensere
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 29 Iunii Gregoriano.
Nexus externiRecensere
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
Antecessor: munus institutum est |
Patriarcha Moscuensis et totius Russiae 1652-1666 |
Successor: Hermogenes |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |