Ioannes de Somer
Ioannes de Somer (vulgo: Jan van Somer seu Jan van Sommer seu Jan van Sommeren; Amstelodami anno 1645 fere natus; Amstelodami anno 1699 fere mortuus) fuit saeculi aurei Batavici chalcographus, pictor, et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.
Obitus: unknown value; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recensereQui Pauli de Somer II frater erat, sed haud cognatus Pauli de Somer, Iacobi I pictoris aulici[1]. Hic artifex putari potest Ioannis Sommer (Jean Sommer) cognatus, enim circa annum 1655 Lutetiae erat, aut ipse est et eius dies natalis mendosus[1]. Enim anno 1649 Lutetiae Ioannes Sommer Caroli Dujardin conubii testis fuit[2]. Ibique fortasse rationis atrae artem didicit[3].
De 1668 usque ad 1670 Heidelbergae laboravit[1]. Anno 1671 Amstelodamum rediit ibique mansit usque ad 1699[1], etiamsi vixit breviter in Anglia, ubi artifices plures a bello Francico fugerunt anno 1672[3].
In primis effigies personarum perfecit[1] atque, ut chalcographus, praesertim artem rationis atrae usus est[4][5]. Remanent potissimum eius chalcographiae, inter quas Ferdinandi Maximiliani Aquarum Aureliarum effigies (1688)[5], Classis praefecti Michaelis, Hadriani filii, de Ruyter effigies atque Ioannis de Somer effigies a se picta[6], picturae infrequentes sunt autem[5]. Enim Amstelodam cum Abrahamo Bloteling et Ioanne Verkolje clarissimus chalcographus fuit[7].
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie - Jean Sommer
- ↑ 3.0 3.1 Printed Images in Early Modern Britain
- ↑ National Portrait Gallery
- ↑ 5.0 5.1 5.2 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ The Collection of Engravings
- ↑ Dutch Art: An Encyclopedia
Bibliographia
recensere- "Jan van Somer (1645?-after 1699), Mezzotint engraver". National Portrait Gallery. 2016
- "Jan van Somer". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- "Jean Sommer". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1874). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XVII°. Harlemi. pp. 835
- Sheila D. Muller (2011). Routledge. ed. Dutch Art: An Encyclopedia. Novi Eboraci. p. 299. ISBN 0-8153-0065-4
- Michael Cyril William Hunter (2010). Michael Hunter. ed. Printed Images in Early Modern Britain: Essays in Interpretation. Londinii. p. 292. ISBN 978-0-7546-6654-7
- M. Holloway (1868). The Collection of Engravings: Formed Between the Years 1860-68 by Alfred Morrison. p. 299
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Somer spectant. |