Ioannes Shepherd-Barron
Ioannes Shepherd-Barron, vuglo plenius John Adrian Shepherd-Barron (natus 1925 in urbe Shillong (eo tempore Assamiae caput, hodie civitatis Meghalaya) in India; mortuus 2010 in urbe Inverness Scotiae) fuit artifex et inventor natione Britannicus.
Obitus: 15 Maii 2010; Inverness
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Proles: Nicholas Shepherd-Barron
Biographica
recenserePost studia apud Edinburgenses et Cantabrigienses effecta, coepit ab anno 1960 laborare in societate commerciali cui nomen De La Rue Instruments.
Cum in hoc negotio operam navabat, excogitavit instrumentum novum automatum quod sine interruptione diu noctuque assignationes bancarias distribuere valebat. Prima huius generis machina Londinii, in septentrionali tribu urbana, in quadam procura bancae Barclay mense iunii 1967 ponitur.[1].
Revera ille dignus est qui vocetur pater et auctor machinarum automaticarum pecuniam distribuentium quibus nomen in usu est "bancomat".
Honores
recensereAnno 2005 factus est eques in Ordine Imperii Britannici.
Nota
recensere- ↑ Brian Milligan, Homo qui inventavit machinam quam pecuniam distribuit