-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Ioannes Schicchius,[1] vulgo plene Gianni Schicchi de' Cavalcanti (nescimus, quando natus sit mortuusve), fuit eques mediae aetatis Italicus, ut videtur Florentinus, qui etiam est persona in Divina comoedia a Dante Alagherio scripta.

Wikidata Ioannes Schicchius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Schicchius: imago
Ioannes Schicchius: imago
Nativitas: 13. saeculum; Tuscia
Obitus: Februarius 1280;

In Divina comoedia

recensere
 
Ioannes Schicchius atque Capocchius a Gustavo Doré picti in illustratione Divinae comoediae.

Pauca sunt nota de eius vita, sed primi commentatores carminis epici biographiam invenerunt quod suam descriptionem apud Inferna Dantis imitat. In bulga falsariorum (decima atque ultima octavi circuli infernali) ille damnatur quia testamentum Buosi Donati(it) patris familias Donati(it) subiectus erat, igitur "falsarius personae" fuit. Sic poëta Florentinus scripsit: "Fingi se Buosum Donati passus, equarum / ut grege de toto reginam acquireret, ausus / testari hunc simulans, simul et tabulis dare normam."[2] In XXX cantu Infernorum, Ioannes Schicchius atque Myrrha, persona mythologica Graeca antiqua, furiose adveniunt apud Dantem, quia rabie inficiuntur, atque impostor Florentinus alchemistam leprosum Capocchium(it) crudeliter adoritur.[2]

Pictor Francogallicus Gulielmus Adolphus Bouguereau tabulam de rixa inter Ioannem Schicchium Capocchiumque, Dantem et Vergilium(fr) (vulgo Dante et Virgile), anno 1850 pinxit. Ex hac mythistoria compositor Italicus Iacobus Puccini creavit operam comicam Gianni Schicchi, quod primum acta est anno 1918.

  1. Cognomen Latinum nuncupatur apud Dissertationes Homericas (1741): "Ioannes Schicchius callidissimus impostor apud Dantem".
  2. 2.0 2.1 Dalla Piazza, Caietanus (1848). Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita. Lipsiae: Ioannes Ambr. Barth. p. 115 .

Bibliographia

recensere
  • Bosco, Umberto et Reggio, Giovanni, La Divina Commedia - Inferno, Le Monnier, 1988.
  • Sermonti, Vittorio, Inferno, Rizzoli, 2001.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Schicchium spectant.
  Lexica biographica:  • Treccani •