Ioannes Puhiatau Pule (natus Liku in vico Niueano anno 1962[1][2]), est artifex, mythistoriarum scriptor, poetaque Niueanus,[3] qui post 1965 Aucopole Novae Zelandiae habitat. Queensland Art Gallery eum appellat "unum ex gravissimis regionis Pacifici artificibus."[1] Anno 2002, professor scripturae creatae in Universitate Havaiorum tempore verno anni 2002 acroasis fecit.[4]

Ioannes Pule apud exhibitionem artis die 15 Octobris 2024.

Litterae

recensere

De initio suorum litterarum operum, Pule ait:

Meum cor et meae cogitationes semper in Niue manent, sed habitabam Aotearoam, in terra aliorum. . . . Domum Niuem redimus cum nostris calceis Nike et nostris jeans, et putamus nos noscere res, sed indigenae putant nos esse stultos. Noscunt quidem ubi sunt omnes arbores et semitae, ubique mythologiae et fabulae vivunt.[4]

Artis opera

recensere

Opera a Pule arte facta picturas, adumbrationes, notas impressas, pelliculas, perfunctiones vivas comprehendunt. Res suorum operum cosmologiam Niueanam, Christianitatem, migrationem humanam, colonialismum attingunt.[1] Sua opera saepe formá sunt picturae in textilibus textis et cortice contusis, antiquo Polynesiae artificio.[4]

Opera litteris

recensere
  • Pule, Ioannes. 1982. Sonnets to Van Gogh and Providence.
  • Pule, Ioannes. 1984. Flowers after the Sun.
  • Pule, Ioannes. 1985. Bond of Time.
  • Pule, Ioannes. 1992. The Shark that Ate the Sun (Ko E Mago Ne Kai E La). ISBN 0-14-017204-1
  • Pule, Ioannes. 2000. Burn My Head in Heaven. (Tugi e ulu haaku he langi). ISBN 0-14-027374-3.
  • Pule, Ioannes. 2004. Restless People (Tagata kapakiloi).
  • Pule, Ioannes, et Nicholas Thomas. 2005. Hiapo: Past and Present in Niuean Barkcloth.

Nexus externi

recensere