Ioannes Pordage (16071681) fuit sacerdos Anglicanus, astrologus, alchemista, et mysticus. Gregem Behmenicum condidit, qui deinde Societas Philadelphiana factus est, cum a Ioanna Leade, discipula et successore, duceretur.

Vita recensere

Filius tabernarii capellanus ad Reading et rector ad Bradfield erat Elia Ashmole auxiliante; Ashmole enim astrologiam Ioannis Pordage magni aestimabat. Qui in ascesi vivens perfectione angelorum proximitatem quaerebat ante tribunal ecclesiasticum puritanorum (Committee for plundered ministers) apparere debuit. Anno 1655 liberatus anno 1663 in Restauratione muneribus iterum fungi potuit.

Baccator atque fanaticus notiones Iacobi Böhme quaesivit, quarum certitudo ei divinitus revelata esse traditur. Inde Pordage eas omnes systematizare conatus est formulis cabbalisticis et pythagoreis. Trinitatem ita explicavit: Deus pater esset Monas, filius Dyas, Spiritus Sanctus autem Trias. Omnia existentia emanavisse ex aeternitate.

Inter asseclas elati sunt Ioanna Leade et Thomas Bromley qui traditiones Ioannis Pordage in Societate Philadelphica regenerabant.

Opera recensere

Scripsit opera haec Mystica vera et divina, Theologia mystica(Amstelodami 1698), Sophia sive Detectio coelestis sapientiae de mundo interno et externo (Amstelodami 1609).

Nexus interni

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!