Iacobus Böhme
Iacobus Böhme (natus anno 1575 in oppido Altseidenberg(pl)[1] prope Gorlicium – mortuus die 17 Novembris 1624 Gorlicii) fuit mysticus, philosophus et theosophus Germanus.
Vita
recensereMysticus et theosophus, agricola quodam natus, sutorem munus edidicit et in migratione professionali scripta mystica Paracelsiana et Schwenkfeldiana noverat. Eorum studium, Sacrarum Scripturarum lectio assidua et meditandi dilectio efficiebant in Böhme illuminationem internam. Cum dies septem in ecstasi esset, anno 1600 denuo vi divina tactus atque inflammatus est. Tunc eius spiritus astralis usque ad naturae nucleum translatus esse fertur. Quod visio tertia anni 1610 contineret duobus annis post descripsit sub titulo »Aurora oder die Morgenröte im Ausgang« (1612); eo facto magistratus Gorlicienses opusculum interdicentes Iacobum Böhme persequebantur. Septem annos Iacobus a porro scribendo abstinuit, quam periodum postea sabbato coacto comparavit. Voci autem in se flagranti obtemperaturus ex anno 1617 horas privatas domi suae dedit antequam anno 1619 calamum manibus avidis redderet. Usque ad mortem scripta XXI adhuc pepigit, quorum maioris momenti sunt e.g. »Vom irdischen und himmlischen Mysterium« et »Der Weg zu Christo in acht Büchern«.
Argumenta
recensereIn cogitationibus eius, quam alchemia et philosophia naturalis tunc vigentes impediebant, est quaestio de relatione inter creaturam respective malum mundanum et Deum mundi perfecti creatorem. Böhme aerumnas istas difficiles solvit ita, ut principium negativum obscurumque in Deo ipso poneret. Philosophus noster opiniatur deitatem Unum pristinum universalia amplectentem, mysterium sine discriminibus, silentium perenne. Sed id in se portet separationem istius partis divinae iam paulo depravatae. A latere rerum non divinarum videri potest Creatum per se malum, a Deo divisum. Eius essentia nuncupatur qualitas, longe aliter ac non qualitas Dei omnipotentis. Velut homo vere homo fit solummodo propter creaturae divisionem in naturam et spiritum et unionem amborum ratione adhibita, Deus vere Deus fit solummodo per divisionem in divina et non divina et reunionem spiritalem.
Processus malorum historicus in mundo creato in creationis processu accipitur; creationis processus ipse intelligitur tamquam deitas transiens ad spiritum vere divinum. Hinc facile deduci potest philosophiam Iacobi Böhme speculantem quasi cum trinitate Unitatis, Divisionis, Reunionis philosophos alios (e.g. Fichte, Jacobi) movisse. Illuminatio interna philosophis eis optime convenit et theosophica congruunt rebus absolutis, progressioni silentii per vitam (i.d. creationem/redemptionem) usque ad Dei spiritum. Ea omnia in Hegelio et Friderico Schelling de historia meditantibus denuo apparent. Ii ludum de nominibus scientificis et processionibus in philosophia naturali quoque imitabantur; Deum evolvi ab essentia ad subiectum etiam placuit. Schelling, cum transitum a philosophia stricte rationali ad philosophiam historicam annuntiaret, Iacobum Böhme expressis verbis citavit. Porro Schelling personavit malorum originem e fundamentis divinis. Maxime autem res a Böhme fictas exhauriebant philosophi dogmatibus oboedientes velut Ludovicus Claudius de Saint-Martin, Franciscus de Baader, Günther. Discipulos multos habuit, in quorum numero erant Ioannes Angelius Werdenhagen, Quirinus Kuhlmann (qui anno 1689 Moscae puniendus crematus est), Ioanna Leade (fundatura turbam Philadelphorum), Antonia Bourignon, Poiret, Ioannes Pordage, Ioannes Georgius Gichtel (fundaturus turbam Angelicorum fratrum/Engelsbrüder), Fredericus Christophorus Oetinger.
Primam scriptorum collectionem curavit Henricus Betke Amstelodami anno 1675.
Opera selecta
recensere- Aurora 1612
- De tribus principiis, 1619
- De triplici vita hominis, 1620
- Psychologica vera, 1620
- De incarnatione verbi , 1620
- Sex puncta theosophica, 1620
- Sex puncta mystica, 1620
- Mysterium pansophicum , 1620
- Informatorium novissimorum, 1620
- Christosophia, 1621
- Libri apologetici, 1621
- Antistifelius, 1621
- Ingleich Vom Irrtum der Secten Esaiä und Zechiel Meths, 1622
- De signatura rerum,, 1622
- Mysterium Magnum, 1623
- De electione gratiae, 1623
- De testamentis Christi, 1623
- Quaestiones theosophicae ,1624
- Tabulae principorium , 1624
- Apologia contra Gregorium Richter (, 1624
- Libellus apologeticus 1624
- Clavis 1624
- Epistolae theosophicae, 1618–1624
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Böhme spectant. |
- Opera Iacobi Böhme aut de Iacobo Böhme apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "BÖHME, Jakob" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 661–665 (Theodisce)