Ioannes Petrus Jacobsen

Ioannes Petrus vulgo Jens Peter Jacobsen (natus Thisted in Iutlandia Septentrionali die 7 Aprilis 1847; ibidem mortuus die 30 Aprilis 1885) fuit scriptor et botanista Danicus. Atheista libros Caroli Darwin Danice interpretatus est.

Ioannes Petrus Jacobsen

Ob dubia religiosa et amorem infelicem atheista factus est. Anno 1873 iter Italicum faciens Florentiae in morbum incidit; anno 1885 in Dania phthisi pulmonali mortuus est.

VitaeRecensere

 
Domus natalis
 
Alexander Lange Kielland, scriptor Norvegicus, disputans cum Jacobsen

Filius erat nautae Christiani Jacobsen; in universitate Hafniae biologiae studuit et thesim laureatam de de algis confecit. Circulus ad fratres Brandes ei persuasit de conversione operum Caroli Darwin. Iam antea Gulielmo Møller de doctrinae Darwiniana commentarios multos exaraverat in periodico Nyt Dansk Maanedsskrift, ubi libera cogitatio adorabatur. Cum in Dania istae partes a Jacobsen actae magni momenti fuerint et sint, ille aliis in terris velut symbolismi propugnator laudatur. Admiratores in litteris habuit praesertim in civitatibus Theodiscis: movebantur ab eo e.g. Rilke, Stefan George, Thomas Mann et Hugo de Hofmannsthal, Iacobus Joyce et Thomas Eduardus Lawrence. Constat partes a Jacobsen actas in Germania, Imperio Austro-Hungarico, in Suecia et in Britannia Maiore maioris momenti quam in patria Danica fuisse. Quod cum ita sit, litteras modernas Danicas ab Iacobsen institutas postea pergebant Sophus Claussen, Ioannes Jørgensen et Helge Rode.

In oppidio natali via pro eo nominata est, J. P. Jacobsensgade et domus pueritiae quoque conservata est. In museo regionali Thisted in oppido videntur eius sponda, perspicilla ocularia et aliae res cotidianae. Supervenalicium ibi pro eo nominatum est. Opera eius impressionismum claritatis magnae tradunt animam humanam bene scrutantia. Duas mythistorias, novellas plures et poemata exaravit. In fabulis Milesiis hominum dependentia de classi sociali et ingenio narratur, quam vita quotidiana quoque movere potest. In plurimis opusculis autem vita auctoris ipsius elucet. Saepe agitur de homine temporum recentium qui sine Deo durius/facilius vitam agere debet. Lyrica eius animum, notiones, melancholiam transportat. Ei amici fuerunt Eduardus Brandes et Georgius Brandes, familiares quoad mundi visionem.

GravitudoRecensere

Arnoldus Schönberg musicographus Vindobonensis musicam addidit carminibus Gurre. Fredericus Delius compositor Anglicus in melodramate novissimo Fennimore and Gerda (1908–1910; prima praesentatio anno 1919 Francofurti) scaenas ex mythistoria Niels Lyne produxit. Poesis eius, qui animam auctoris ipsius modum in tenerum redderet, Rainerium Mariam Rilke[1] inspiravit qui aeque ac Stephanus George opera Ioannis Petri Jacobsen in versione originali Danica legebat. Per saeculum unum Jacobsen in Naturalismum reductus falso censebatur, qui Symbolismum Theodiscum paraturus erat. Tonio Kröger, mythistoria celebris Thomae Mann procul dubio multum ex opere Niels Lyhne decerpsit. Etiam Godefridus Benn poeta in colloquiis anno 1910 Jacobsen poetam super omnes laudavit.

OperaRecensere

  • Mogens (1872)
  • Fru Marie Grubbe (1876)
  • Niels Lyhne (1880)
  • Pesten i Bergamo (1881)
  • Mogens og andre Novelle (1882)
  • Digte (1886)
  • Skitser og Udkast (1886)

NotaeRecensere

  1. [Rainer Maria Rilke: Briefe an einen jungen Dichter, Insel-Verlag, Lipsiae 1950, p. 15

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Petrum Jacobsen spectant.