Ioannes Mortonus
Ioannes Mortonus,[1] vulgo John Morton (apud Milborne Dorsetiae natus circa annum 1420; mortuus die 15 Septembris 1500 iuxta Sevenoaks in Cantio) fuit clericus et politicus Angliae. Iuvenis Oxoniae utroque iuri, postea exsul Lovanii theologiae studuit gradumque doctoris ascendit.
Obitus: 15 Septembris 1500; Knole House
Patria: Britanniarum Regnum
Memoria
Insignia heraldica
Presbyter ordinatus, rector Xalingefordae in Berceria anno 1453, prebendarius Sari 1458, archidiaconus Nordovicensis anno fere 1460 factus est. Rege Eduardo IV canonicus Wellensis ab 1475, episcopus Eliensis die 8 Augusti 1478, archiepiscopus Cantuariensis die 6 Octobris 1486, anno 1493 a papa Alexandro VI cardinalis creatus est.
Regem Henricus VI reginamque Margaritam Andegavensem favens, Franciam exsul anno 1469 petivit ibique aulicus morabat. Unde anno insequenti reditus, Henrico anno 1471 interfecto, se ad Eduardum IV submisit. Magistrum rotularum ab 1472 usque in 1479 meruit. Ricardo III inimicus in castellum Breconense incarceratus est, sed a rege Henrico VII, nuper in archiepiscopatum elevatus, Dominus Cancellarius Angliae anno 1487 factus est, quae munera usque ad mortem retinuit. Thomas Morus, dominus cancellarius futurus, ab 1490 ad 1492 puer in domo Ioannis Morton serviebat.
Pro rege Eduardo in Europa bis legatus est, primum mense Decembri 1474 in Alsatia ad pactum cum imperatore et rege Hungariae conficiendum, sed vano; iterum autumno 1475 quando cum ipso rege Eduardo Ambiani profectus ad colloquium Pinconiense Ludovicum XI incurrit.
Bibliographia
recensere- Ronny Baier, "MORTON, John" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 22 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-133-2) , columnae 843–852 (Theodisce)
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Treccani • • Catholic Hierarchy |
- "Morton, John" apud Cardinals of the Holy Roman Church
- ↑ "Joannes Mortonus" (p. 525 apud Google Books)