Ludovicus XI (natus die 3 Iulii 1423 Avarici Biturigum; mortuus die 30 Augusti 1483 in castello suo Plessiaco) fuit rex Franciae ab anno 1461 usque ad mortem, l'universel araigne «universalis araneus» propter multiiuga consilia appellatus.

Wikidata Ludovicus XI
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus XI: imago
Ludovicus XI: imago
Ludovicus XI: subscriptio
Ludovicus XI: subscriptio
Nativitas: 3 Iulii 1423; Avaricum Biturigum
Obitus: 30 Augusti 1483; Plessiacum prope Turones
Patria: Francia

Familia

Genitores: Carolus VII; Maria Andegavensis
Coniunx: Margaret Stewart, Dauphine of France, Charlotte of Savoy
Proles: Anne of France, Ioanna Franciae, Carolus VIII, Guyotte de Valois, Jeanne de Valois, Dame de Mirebeau, Marie de Valois, Francis of France, Joachim de Valois
Familia: Domus Valesia

Insignia heraldica

Ludovicus XI: insigne
Ludovicus XI: insigne

Vita recensere

 
Rex cum equitibus Ordinis Sancti Michaelis, 1470

Filius natu maximus Caroli VII et Mariae Andegavensis, a prima die titulum delphini gessit. A pueritia astutiam suam non celabat. Et ministeria patria omnia et eius amicula Agnes Sorella ei odio magno erant. Anno 1440 vel seditiosos nobiles Pragaria(fr)[1] contra ambitiosos trossulos aulicos ducebat; seditione dissoluta rebelles variis beneficiis satisfacti sunt. Die 28 Octobris 1444 Pacem Ensishemensem(fr) cum Helvetia signavit. Inter delphinum autem et consiliarios regios rixa tanta orta est ut ille anno 1456 refugium sub alis ducis Burgundiae peteret.

Annum decimum tertium agens die 24 Iunii 1436 in castello Turonensi in matrimonium duxit Margaritam Iacobi I regis Scotiae filiam: quae sine prole die 16 Augusti 1445 mortem obierit. Delphinus alteram uxorem sibi selegit, patre nolente, videlicet Carlotam filiam Ludovici ducis Sabaudiae cum quo foedus eo tempore concluserat. Illam die 9 Martii 1451 per procurationem duxit. Quibus nuptiis tres filiae et tres filii nati sunt:

  • Anna (1461 nata), quae tutelam gesserit fratris Caroli
  • Ioanna, (1464 nata), breviter uxor regi futuro Ludovico XIII, sancta
  • Carolus delphinus (die 30 Iunii 1470 natus), rex futurus
  • Ludovicus (1458 natus), Ioachim (1459), Ludovica (1460), Franciscus delphinus (1466), iterum Franciscus (1472), mox mortui.

Regnum recensere

Patre mortuo anno 1461 rex Durocortori in ecclesia cathedrali coronatus se a consiliariis istis crudeliter ultus est; et domus regnatrices Burgundiae et Britanniae Minoris corrixabantur. Itaque anno 1465 nobiles coalitionem "pro bono publico"[2] inierunt ducibus Carolo Valesio fratre et Carolo Temerario Burgundo. Ludovicus proelio apud Montem Lehericum die 16 Iulii eius anni paene victus multa nobilibus concedere debuit. Anno 1468 Ludovicus Peronae a Carolo Temerario captus liberationem humiliter orare oportuit.

 
Statua Ludovici XI precantis

Mox autem cum Burgundiensibus querelae continuatae sunt (usque 1477), in quibus Ludovicus in unione cum Helvetiis, Austriacis et duce Lotharingiae Renato pugnabat. Carolo Temerario Nancei die 5 Ianuarii 1477 interfecto urbes Picardienses et Ducatum Burgundiae velut in conductionem perennem assecutus est. Res alias autem perdidit postquam imperator Maximilianus I Mariam ducissam Burgundiae in matrimonium duxit. Anno 1481 comitatum Provinciae et Fori Calcarii necnon Andecavensem Cenomanensemque occupavit. Die 23 Decembris 1482 foedus Nemetaci inter Maximilianum imperatorem Sacri Romani Imperii et Ludovicum XI signatum est de Burgundiae sorte.

Gravitudo recensere

 
Ultima Ludovici XI dies; servi thesaurum eius computantes: Chronique scandaleuse (recensio interpolata). BNF MS. Clairambault 481 p. 533

Tempore suo Ludovicus rex inter viros doctissimos fuit, tyrannus erga homines innoxios mitis atque iustus. In inimicos autem subdolum et crudelem se praestabat, vir iste superstitiosus, suspectus, calumniosus: e.g. Ioannem Baluanum cardinalem et ministrum corruptionis accusatum undecim annos in caveam mitti iussit. Ei placuit circa se habere homines orgine minores fidelissimos, e.g. tonsorem Oliverium le Dain sive carnificem Tristanum.

Tamen pro Francia valde meruit. In terra regiones minores peregrinis inservientes unificavit et potestatem regiam usque ad limites Hispaniae, Helvetiae et Italiae extendit atque confirmavit Commercia, quaestus, agriculturam et metalla curavit. Consiliorum bonorum capiendorum viros capabiles rectioni aggregavit et oppidis permisit, ut ipsa demarchos bonos eligerent. Pecunias publicas ex aerario perparce erogans fiscum bene continebat. Scientiarum amicus officinas impressorias instituit, Sorbonam reformavit, universitates Valentinensem et Bituricensem condidit, peritos Graecos arcessivit.

Papa eum titulo Regis christianissimi honoravit sanctione pragmatica (ad tempus) abolita. Anno 1449 dum delphinus per terris suis itinera faciebat cathedralem Ebredunensem visitavit: huic ecclesiae postea organum dedit quod etiam hodie superest, Franciae omnis antiquissimum. Ultimis suius verbis ad Nostram Dominam Ebredunensem precavisse fertur: Nostre Dame d'Embrun, ma bonne maistresse, aidez-moi.[3] In basilica Nostrae Dominae Cleriacensi prope Aurelianum, quam ipse etiam delphinus ab anno 1443 exstrui et ornari curavit, sepultus est.

Fortuna recensere

Casimirus Delavigne Ludovicum personam dramatis fecit et Gualterus Scott eum affabre in opere Quentin Durward descripsit.

Fontes de vita et regno Ludovici XI recensere

Notae recensere

  1. "Pragaria" (vide indicem s.v. "Factio" apud Google Books)
  2. "foederatis pro bono publico Principibus" (p. 323 apud Google Books)
  3. Bernard de Mandrot, ed., Journal de Jean de Roye, connu sous le nom de Chronique scandaleuse, 1460-1483 (Lutetiae: Renouard, 1896): interpolations et variantes vol. 2 p. 398

Bibliographia recensere

Bibliographica
  • Auguste Molinier, Les Sources de l'histoire de France - Des origines aux guerres d'Italie (1494). Fasc. 5. Lutetiae: Picard, 1904 5
Editiones documentorum
  • Joël Blanchard, ed., Commynes et les procès politiques de Louis XI: du nouveau sur la lèse-majesté. Lutetiae: Picard, 2008. ISBN 978-2-7084-0834-0
  • Joël Blanchard, ed., Procès de Jacques d'Armagnac, édition critique du ms. 2000 de la Bibliothèque Sainte-Geneviève. Genavae: Droz, 2012. ISBN 978-2-600-01695-7
  • L. Dauphant, "Les 700 pensionnaires de Louis XI: étude et édition d’un rôle de 1481" in Annuaire-bulletin de la Société de l’Histoire de France (2011) pp. 21-72
  • Jean Baptiste Tristan L'Hermite, Le Cabinet du roy Louis XI: contenant plusieurs fragmens, lettres missives, et secretes intrigues. Lutetiae: Gabriel Quinet, 1661 [caveat lector] (Textus apud Google Books)
  • Joseph Vaesen, Étienne Charavay, edd., Lettres de Louis XI. 11 voll. Lutetiae, 1883-1909 vol. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Colloquia
  • Marie-Madeleine Castellani, Fiona McIntosh, edd., Louis XI, une figure controversée. Actes du colloque organisé à l'Université de Lille 3 (4-5 octobre 2007) (Bien dire et bien aprandre no. 27, 2010) ISBN 978-2-90730-112-1
  • Bernard Chevalier, Philippe Contamine, edd., La France de la fin du xve siècle: renouveau et apogée. Lutetiae: CNRS Éditions, 1985. ISBN 2-222-03612-7
Vitae
  • Auguste Bailly, Ludwig XI. Aeniponti: Roher, 1948
  • Joël Blanchard, Louis XI. Lutetiae: Perrin, 2015. ISBN 978-2-26204-104-5
  • Pierre Champion, Louis XI. 2 voll. Lutetiae: Honoré Champion, 1927
  • Jean Favier, Louis XI. Lutetiae: Fayard, 2001. ISBN 2-213-61003-7
  • Pierre-Roger Gaussin, Louis XI: un roi entre deux mondes. Lutetiae: Nizet, 1976
  • Jacques Heers, Louis XI: le métier de roi. Lutetiae: Perrin, 1999. ISBN 2-262-01233-4
  • Paul Murray Kendall, Louis XI: The Universal Spider. Novi Eboraci: Norton, 1971
  • Amable Sablon du Corail, Louis XI ou le joueur inquiet. Lutetiae: Belin, 2011. ISBN 978-2-7011-5245-5
  • Lydwine Scordia, Louis XI: Mythes et réalités. Lutetiae: Ellipses, 2015. ISBN 978-2-340-00543-3
Biographica et historica
  • Arnaud d’Agnel, Politique des rois de France en Provence. Louis XI et Charles VIII. Lutetiae, 1914
  • Rémy Ambühl, Le séjour du futur Louis XI dans les pays de Philippe le Bon (1456-1461). Cercle d'histoire et d'archéologie du pays de Genappe, 2002 (Cahiers, no. 13)
  • Joël Blanchard, ed., Procès politiques au temps de Louis XI: Armagnac et Bourgogne. Genavae: Droz, 2016. ISBN 978-2-600-04733-3
  • Olivier Bouzy, La révolte des nobles du Berry contre Louis XI : guerre et économie en 1465. Lutetiae: L'Harmattan, 2006. ISBN 2-296-01035-0
  • Joseph Calmette, Louis XI, Jean II et la révolution catalane (1461-1473). Tolosae: Privat, 1903 Textus apud Internet Archive
  • Jean-Marie Cauchies, Louis XI et Charles le Hardi. De Péronne à Nancy (1468-1477) : le conflit. Bruxellis: De Boeck Université, 1996. ISBN 2-8041-2128-3
  • Yannick Frizet, "Louis XI et le partage familial de la dévotion" in Christiane Raynaud, ed., Familles royales (Presses universitaires de Provence, 2010) pp. 145-184
  • Yannick Frizet, Louis XI, le roi René et la Provence. Aquis Sextiis, Presses Universitaires de Provence, 2015. ISBN 978-2-85399-970-0
  • Jean-François Lassalmonie, La boîte à l'enchanteur: politique financière de Louis XI. Lutetiae: Comité pour l'histoire économique et financière de la France, 2002. ISBN 2-11-092596-5
  • André Leguai, "Troubles et révoltes sous le règne de Louis XI: les résistances des particularismes" in Revue historique vol. 249 (1973) pp. 285-324
  • Christian Lucius, Pius II. und Ludwig XI. von Frankreich 1461–1462. Heidelbergae: Winter, 1913 Textus
  • Lydwine Scordia, "Entre guerre traditionnelle et sidération des populations: théories et pratiques de la guerre sous Louis XI" in Laurent Vissière, Marion Trévisi, edd., Le feu et la folie: l'irrationnel et la guerre (fin du Moyen Âge-1920) (Redonis: Presses universitaires de Rennes, 2016. ISBN 978-2-7535-4894-7)
De patronatu et architectura
De fortuna
Aliae encyclopaediae
  • Ernst Pulsfort, "Ludovicus XI" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 5 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-043-3) , columnae 366–367 (Theodisce)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum XI regem spectant.
Reges Francorum 987-1848
 
Henricus IV rex Francorum

Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848