Ioannes Francus Fini (Italiane: Gianfranco Fini, Bononiae die 3 Ianuarii 1952 natus) est rerum politicarum peritus Italicus.

Wikidata Ioannes Francus Fini
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Francus Fini: imago
Ioannes Francus Fini: imago
Nativitas: 3 Ianuarii 1952; Bononia
Patria: Italia
Nomen nativum: Gianfranco Fini
Ioannes Francus Fini anno 2008

Fini psychologiae studuit et postea scriptor diarii fuit.

Multos annos fuit vir in re publica exercitatus antiquae factionis dextrae Movimento Sociale Italiano, ubi illustris huius factionis ducis Georgii Almirante heres factus est.

Anno 1993 Fini Movimento Sociale Italiano nomen in Foedus Nationale, (Italiane Alleanza Nazionale) mutavit .

Haec factio novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Forza Italia Silvii Berlusconi in nova factione Populi Libertatis interfuit et iisdem petitionibus victoriam reportavit.

Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini, qui die 30 Aprilis 2008 Conventus Populi Legatorum (Italiane: Camera dei deputati) praeses electus erat, et alii pristini Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt. Hi novam factionem, Futurum et Libertatem nomine, condiderunt.

Fini etiam minister a rebus exteris Italiae fuit.

 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!