Ioannes Carolus de Reslfeld
Ioannes Carolus de Reslfeld (natus Johann Carl Resler anno 1658 in oppido Tirolis Schwaz; mortuus die 13 Ianuarii 1735 in Garsten, in Austria Superiore) fuit pictor Austriacus Baroci.

VitaRecensere
Natus anno 1658 in Schwaz (Tirolis Septentrionalis) iam adulescens Styram Austriae Superioris venit. A viro nobili nomine de Risenfels adiutus quadriennnium Venetii apud Ioannem Carolum Loth (Carlotto) artibus studuit. Anno 1684 reversus pictor monasterii Garstensis factus est. Mox plura quam alii pictores altarium mandata recepit. Quamquam inter familiares monasterii numeratus tamen etiam pro aliis multa opera fecit. Reslfeld die 13 Ianuarii 1735 in monasterio Garstensi mortuus est.[1]
StilusRecensere
Opera Caroli de Reslfeld disciplinam officinae Caroli Loth sequuntur. Sic dicto Tenebrismo innititur, id est modus lucis umbraeque pingendi, qui a Michaele Angelo Caravagio repetit. Una cum Ioanne Michaele Rottmayr, Ioannes Adam Weissenkirchner et Petro Strudel inter optimos pictorum habetur, qui stilum Lothium ab Alpibus in septentriones versus diffundebant.[2]
NotaeRecensere
- ↑ Rudolf Lehr: Landeschronik Oberösterreich, Verlag Christian Brandstätter 2008 ISBN 978-3-85498-331-6, p. 135
- ↑ Reslfeld, Johann Carl von. In: Neue Deutsche Biographie.
BibliographiaRecensere
- Constantin von Wurzbach: Röslfeld, Karl von. In: Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich. 26. Theil. Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, Vindobonae 1874, p. 246 s.
- Albert Ilg: Reslfeld, Johann Karl v.. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 28, Duncker & Humblot, Lipsiae 1889, p. 784 s.
- Peter Prange: Reslfeld, Johann Carl von. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 21, Duncker & Humblot, Berolini 2003, ISBN 3-428-11202-4, p. 442 s.
Nexus externusRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Carolus de Reslfeld spectant (Ioannes Carolus de Reslfeld, Johann Karl von Reslfeld). |