Ioachim Ringelnatz
Ioachim Ringelnatz(vere: Hans Bötticher; natus die 7 Iulii 1883 Wurzen in Saxonia, mortuus die 17 Novembris 1934 Berolini auctor, pictor, scurro, comicus cabareticus Germanicus fuit. Opuscula eius facetias saepe miras atque proprias spargunt. Nonnumquam sub pseudonymis Pinko Meyer, Fritz Dörry, Gustav Hester res concinnavit.
Vita
recensereFilius Georgii Bötticher, institoris atque auctoris rerum iuvenilium, cursum scholasticum interrumpens viis in variis migrabat atque ambulabat. Tunc pecuniam fecit in navibus, quae postea in opere Was ein Schiffsjungen-Tagebuch erzählt anno 1911 narravit. Postea Hamburgi in commercialibus eruditus est, antequam in Angliam contenderet ubi domorum curatoris munere fungebatur. Chartas densatas atque crassas pro tegmentis fabricare edidicit atque Monaci in grapheo periegetico laboravit. Anno 1909 autem poeta praelatus in caupona Simplicissimi factus est, quam artifices multi frequentare solebant. Ibi versus subdolos et ingeniosos recitare ei licuit. Franciscus Wedekind, Henricus Mühsam et alii scriptores tribus Schwabing cum eo consuetudinem contraxerunt. Eis omnibus admonentibus poemata et narratiunculas in tomis Die Schnupftabakdose. Stumpfsinn in Versen und Bildern von Hans Bötticher und Richard Seewald (anno 1912) et Ein jeder lebt's. Novellen von Hans Bötticher (anno 1913) vulgavit. Tum se sustentavit labore bibliothecarii et mystagogi.
Primo bello pancosmico sub militia navali stipendia meruit. Denique anno 1920 Berolinum venit tamquam auctor atque histrio in scaenas Ioannis de Wolzogen, quibus titulus Schall und Rauch. Anno ante sibi cognomen Ringelnatz dedit, quo idiomate nautarum cappae designatur.
Ut cantor circumforaneus poesim suam satiricam atque lubricam in lustrationibus praesentavit, e.g. 'Turngedichte (1920). Itaque multis in locis fama crescebat atque Alfredus Polgar, Hermannus Hesse, editores Ernestus Rowohlt et Kurt Wolff, Alfredus Flechtheim arbiter elegantiarum, Asta Nielsen actrix et multi alii libenter laudes atque reverentiam ingenio tali dicebant. Ante omnes autem figura quasi autobiographica Kuddel Daddeldu (Kuddel Daddeldu oder Das schlüpfrige Leid; annis 1920 et 1923) erweitert 1923) omnes captabat: iste vir vere feliciter nugas cum prudentia miscere potuit. Neque desperatio, rerum peior interpretatio et planctus status vitae difficilis afuerunt, uti in commercio epistulari magno videri potest. Cum anno 1933 Adolphus Hitler Germanorum tyrannus factus esset, ostensiones publicae omnes interdictae sunt et Ringelnatz pauper pulmonibus laborans mortuus est. Autobiographica de Ringelnatz inveniuntur in libris Gustav Hester. Als Mariner im Kriege (1928) et Mein Leben bis zum Kriege (1931).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Ringelnatz spectant. |