Insula Baffin
Insula Baffin vel Terra Baffin (Escimaice Qikiqtaaluk ; Nordice Hellulland 'terra petrae argenteae') est insula in extremis Canadae partibus septentrio-orientibus et in Archipelago Arctico Canadiensi sita. Insula est maxima Canadae et quinta mundi, area 507 451 km². Quae est regio sui iuris Nunavut territorii et regionis Qikiqtaaluk.
Historia
recensereHabitabatur insula fortasse per aliquot millennia a gentibus indigenis antiquioribus quam Escimaei, qui Palaeoescimaei vocantur. Prima occupationis reliquia sunt ab anno 2400 a.C.n. fere, in promonturio Dorsete inventa, quod nomen culturae Dorsetis in meridio-occidenti insulae dat.
Insula ab Vicingis inventa est, qui eam Helluland appellaverunt, ut in saga Leivi Erici filii anni 986 videri posse. Anno 1576, Martinus Frobisher nauta Anglicus huc venit per inquisitionem Transitus Septentrio-Occidentis. Anno 1616 a Gulielmo Baffin(en) inventa erat, cuius nomen accepit.
Flora et fauna
recensereFlora terrae Baffin tundrensis est. Montes in media insula glaciariis sempiternis opertae sunt. Tarandi, ursi maritimi, vulpes lagopodes, lepores, lemmi, lupi arctici, nycteae scandiacae aliaeque species septentrionales gignuntur.
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 69°0′0″N 72°0′0″W • OpenStreetMap • 5980289 GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Baffin spectant. |