Insidiae prope Lusinianum factae (1168)
Insidiae prope Lusinianum factae sunt die circiter 7 Aprilis 1168 a fratribus Galfrido et Guidone, filiis Hugonis VIII Leziniacensis, qui novas res movebant contra Henrico II rege Anglico. Eo die iuxta Lusinianum Pictavense Patricius comes Saresberiensis, pro rege Anglico Henrico II militans, a Guidone interfectus est; eisdem insidiis filius sororis eius, nomine Guillelmus, captus est sed mox iussu reginae Alienorae redemptus. Res variis modis ab historicis refertur. Robertus de Torigneio de origine rixarum ita narrat:
- Pictavi et Aquitani ex maiori parte ... voluerunt rebellare contra regem; et incendiis et rapinis pauperum incumbentes circumquaque crassabantur. Quod rex audiens impiger advolat; et eorum insaniae obsistens, Lizennoium castrum munitissimum cepit, captum munivit, et villas eorum et municipia destruxit. Munitis castellis suis militibus et victui necessariis, relicta ibi regina cum comite Patricio Salesberiensi ... inter Paceium et Medantum in Normannia ... accessit. Siquidem Pictavi ad regem Francorum venerant, et obsides suos contra regem Anglorum, cuius proprii erant, ei dederant. Unde cum hinc inde grandis altercatio fieret, nec rex Francorum obsides, quos contra iustitiam ceperat, reddere vellet, induciae datae sunt usque ad octavas sancti Iohannis.
- Circa vero octavas Paschae, dolo Pictavensium occisus est comes Patricius et sepultus est apud Sanctum Hylarium.[1]
Fontes
recensere- Histoire de Guillaume le Maréchal 1559-1868
Notae
recensere- ↑ Robertus de Torigneio, Chronicon anno 1180 vol. 2 pp. 4-5 Delisle
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.