Galfridus de Leziniaco
Galfridus de Leziniaco (natus anno circiter 1140; mortuus anno 1224)[1] fuit filius Hugonis VIII domini Leziniacensis uxorisque eius Burgundiae. Anno 1168, a rege Henrico II novas res movens, insidias fecit ubi Patricius (comes Saresberiensis) interfectus est. Particeps fuit tertiae expeditionis sacrae et obsidionis Acconis; ab anno 1191 usque ad 1193 fuit comes Ioppae et Ascalonis. Duas uxores duxit, primam Humbergam Lemovicensem, alteram Eustachiam Chabot; quattuor filios genuit, scilicet:
- Hugo
- Galfridus
- Emericus
- Guillelmus
Notae
recensere- ↑ Sic de:wiki; 1216 secundum Medlands
Nexus externi
recensere- "Geoffroy de Lusignan" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Sidney Painter, "The houses of Lusignan and Châtellerault, 1150-1250" in Speculum vol. 30 (1955) pp. 374-384