Inscriptio Cantiori

Inscriptio latina Cambriae saeculi VI

Inscriptio Cantiori est lapis sepulcralis saeculo VI Latine inscriptus, qui vitam cuiusdam Cantiori memorat. Lapidis textum legitur:

Lapis Cantiori.
CANTIORI HIC IACIT / VENE{D}OTIS CIVE FUIT / [C]ONSOBRINO // MA[--]LI / MAGISTRATI

De legendo

recensere

Aemilius Hubner de lapide dixit Venedotis cives credi esse civem Venedotiae, hoc est Guenedotae sive Guenedotiae, hodierne Gwynedd. Ita enim apud Nennium et in Annalibus Cambriae regio illa appellatur. Sed quis aflirmet Venedotes sive Venedotis non fuisse viri alicuius nomen fortasse iuxta sepulturam, ita ut Cantiorus (Rut Cantiorius) eius civis sive conterraneus fuisse dicatur. Vocabula duo ultima cum non in eodem lapidis latere scripta sint, insolitum titulum esse credebant, sed recte J. Rhys monuit cum prioribus esse coniungenda. Licet autem verba aut ita iungere ut supra indicata interpunctione "(Cantiori. Hic iacit,? Venedotis cive(s) fuit, [c]onsobrino(s) Ma[g]li magistrati)." Aut etiam ita: C. hic iacet, Venedotis cives, fuit consobrinos M. m.?

Lapis inventa est loco nomine Ffestiniog saeculo undevicensimo, sed nunc in campo ecclesiae viculi nominis Penmachno in Cambria septentrionali positus est.

De sensu

recensere

Hic lapis est exemplum de usu (etiamsi malo usu) Latinae linguae in territoriis Cambriphonis, aetate post defectionem Romanorum Britanniae, quae anno 410 facta est. Quisquis hic Cantiori (fortasse Cantiorix vel Cantiorios) vere fuisset, se civem appellavit et Venedotiam civitatem suam censuit. Fortasse oppidum vetus Segidunum prope Arvonam erat locus medius primae civitatis Venedotiae, et relictae vel fictionis administrationem modo Romanorum (Maglo magistratu ducente) ista habebat.

Bibliographia

recensere
  • Charles-Edwards, T. 2012. Wales and the Britons. Oxoniae.
  • Dark, K. 2000. Britain and the End of the Roman Empire. Glevi.
  • Davies, J. 1990, A History of Wales. Londinii.
  • Davies, W. 1982. Wales in the Early Middle Ages. Leicestriae.
  • Edwards, N. 2001. "Early-Medieval Inscribed Stones and Stone Sculpture in Wales: Context and Function." Medieval Archaeology, 45 (1): 15–39. doi:10.1179/MED.2001.45.1.15
  • Evans, D. 1871. "Further Notices of the Early Inscribed Stones of Wales." Archaeologia Cambrensis 2 (7): 256–66.
  • Manning, W. 2001. A Pocket Guide to Roman Wales. Cardiffae.
  • Martínez Jiménez, J. 2020. "Urban identity and citizenship in the West between the fifth and seventh centuries." Al-Masaq 32( 1).
  • Rhys, J. 1915. "An Inscription at Penmachno." The Athenaeum 4587: 213.

Nexus interni

Nexus externi

recensere