Index operum Latinorum aevi moderni et recentioris
Haec synopsis omnia opera maioris momenti enumerare periclitatur, quae a saeculo XIV usque ad saecula XIX et XXI in variis disciplinis seu scientificis seu humanioribus a variis auctoribus Latine exarata sunt.
Praeliminaria
recensereScientia attributum Neolatini adhibet, ut illa Latini sermonis condicio et status describeretur, quae in Italia aetate renatarum litterarum et artium se evolvebat studio erga culturam classicam saeculis 14 et 15.[1]
Terminus Neolatini porro describit quempiam Latini sermonis quocunque scopo usum, sit scientificus an litterarius, sit tempore renascentiae aut postea ortus. Aetas accurate determinari nequit. Praeterea, diffusio institutionis saecularis, normarum humanisticarum receptio, Latinorumque textuum per typographiam diffusio terminum novi aevi scientiae saeculo 15 denotavit. Finem aetatis exquisite terminare nequimus, at statuendum est, linguam Latinam ut universale cogitationum communicandarum instrumentum progrediente tempore rarius adhibuerunt. Dissoluto Sacro Romano Imperio, convocatoque Congressu Vindobonensi lingua Francogallica munus locumque linguae Latinae suscepit in relationibus diplomaticis. Ad annum 1900 praecipue in vocabulario internationali et taxonomia valere mansit. Notio annis 1890 percrebrescit inter linguistas scientistasque.
Lingua Latina, saltem eius usus initio, erat lingua internationalis in Europa catholica et protestanti, et in coloniis Europaearum potestatum. Mare Internum meridionaliter hanc aream terminavit; ad Orientem fines fuerunt Fennia, Balticum, Polonia et Imperium Austriacum.
Russia saeculo 17 linguae Latinae institutionem introduxit. Verumtamen lingua Latina in Europa orthodoxa momentum magnum non habuit eo quod potius linguae Slavonicae antiquae et Graecae eorum cultura propiores erant. Ut haec omittam, Michael Lomonosov quaedam sua opera Latine exaravit, Leonhardus Eulerus, sodalis Academiae Scientiarum Petropolitanae, magnam operum suorum partem Latine in lucem edidit.
Quamquam lingua Latina et Neolatina mortua esse dicitur, magna vocabularii eius pars in linguam Anglicam et numerosas linguas Germanicas recipiebatur. Ut tantum de lingua Anglica loquamur, sexaginta centesimae vocabularii Anglici reduci potest ad linguam Latinam, proinde permulti, qui Anglice tamquam lingua materna loquuntur, facile agnoscunt vocabula Neolatini originis, quia verba cognata saepissime usu veniunt.