Ignis Olympicus
Ignis Olympicus[1] vel Fax Olympia est insigne certaminum Olympicorum. Graecis antiquitus ignis fuit per Olympia; {?} traditur hoc ignem commemorare, quem Prometheus est a Iove furatus. Olympia Aestiva anni 1928 Amstelodami ignem denuo introduxerunt, et eo iam utuntur. Cursus facis a Graecia ad situm certaminum non fuit mos antiquorum; a Carolo Diem est institutus sumptibus Adolphi Hitler[2] 1936 Olympiis Aestivis Berolini.
Flamma accensa est apud Herae templum Olympiae[3] radiis solis condensatis speculo parabolico in caerimonia a mulieribus[4] quae sicut Graecae antiquae vestiuntur. Flamma sacra traditur fieri quae translata est, si licet, pedibus, ad urbem quae ludos constituit. Magna sacerdos ipsa facem primo signofero dat. Omnis homo postea facem olympicam fert spatio brevi et tradit altero signifero. Cursus flammae finem habet in caerimonia aperiendorum ludorum. Ultimus signifer, saepe victor patriae quae ludos constitit facem Olympicam accendit in ingenti labro; quae fax ardet per ludos. Ludis confectis, flamma exstincta est.
Notae
recensere- ↑ Nuntii Latini, "Ignis Olympicus accensus", 28 Martii 2008.
- ↑ New York Times, "Hitler's Berlin Games Helped Make Some Emblems Popular", 14 Augusti 2004 (Anglice).
- ↑ Initium apud Prytaneum fuit.
- ↑ Caeremonia secreta est et quasi Virgo Vestalis fit.