Iamblichus (natus circa 240/245 Chalcide in Syria; mortuus 320/325) fuit philosophus Graecus antiquitatis, qui sectam Neoplatonismi secutus est.

Wikidata Iamblichus
Res apud Vicidata repertae:
Iamblichus: imago
Iamblichus: imago
Nativitas: 245; Chalcis ad Belum
Obitus: 325;
Patria: Roma antiqua
Iamblichi De vita Pythagorica, manuscriptum

Natus est Chalcide ad Belum (hodie Qinnesrin), quod oppidum eo tempore ad provinciam Romanam Coelam Syriam pertinebat. Nomen Iamblichus est versio Graeca verbi Syriaci significans 'rex est' vel 'utinam regnet'. Philosophus nobili atque opulento loco natus est; secundum scripta Damascii fuit e stirpe principum Emesae. Primus magister eius fuit quidam Anatolius; non idem autem est ac praeceptor Alexandrinus Aristotelismo favens, qui demum episcopus Laodiceae in Syria sitae factus est at fuit quidam philosophus nobis ignotus Neoplatonismum propagans. Aliquot annis post et ipse philosopho paulo maiori nomine Porphyrius, qui in Italia vitam degebat discipulusque Plotini fuit, se applicavit. Iamblichus, cum ipse etiam Neoplatonismo faveret, praecepta magistri sui non secutus at ea severe reprehendens proprias doctrinas excogitavit. Seiunctus magistri scholam philosophicam Apameae condidit, quo oppido quidam indagatores locum reliquorum huius institutionis invenisse putent.

Inter eminentissimos Iamblichi discipulorum fuit Sopater Apameensis, qui mortuo praeceptore Constantinopolim migravit ibique iussu Constantini Magni supplicio adfectus est et Aedesius, qui post mortem magistri scholae praeerat et deinde Pergami docebat.

Copiosissimam fontem vitae eius composuit Eunapius Sardicus per quam scribendam etiam rumores traditas adhibuit.

Fuit ei praeterea filius nominis Aristo, qui discipulam Plotini in matrimonium duxit.

Composuit conspectum pythagoraeicae doctrinae decem libros continens, cuius titulus autem nobis non traditus est. Primo libro De Vita Pythagorea virtutes sectatorum huius scholae narrando vitam conditoris Pythagorae dilucide illustravit rectumque modum erudendi secundum praecepta pythagorea. In secundo libro nominis Protreptikos (admonitio) in rationes philosophicas introduxit et praecipue rationes pythagoreas demonstravit. Tertio libro De communi mathematica scientia quibus rebus studium huius disciplinae prosit tractat. Quarto deinde libro in Nicomachi arithmetica introductio explicavit librum eiusdem nominis Nicomachi. Libri 5, 6 et 7 nobis perditi verisimiliter de usu doctrinae arithmeticae pythagoreae in ratione physicali, ethica necnon theologiae agebant, quorum excerpta undecimo saeculo Michael Psellus confecit. In libros 8, 9 et 10 reliquas materies, id est geometriam, musicam et astronomiam compensavit.

Praeterea superest opus De Mysteriis Aegyptiorum. Iamblichos ibi nomine „Abammon“ utens quaestioni Porphyrii de rationibus Theurgiae respondit.

Iamblichus etiam commentariolum Versorum Aureorum scripsit, cuius tantum abbreviatio Arabice scripta superest. Relictorum Iamblichi operum solum fragmenta recepimus. Traditur exempli gratia commentaria operum Platonis et Aristotelis scripsisse necnon declamationem nominis De Anima, De diis et nonnullas epistulas.

Praecepta

recensere

Fuit Iamblichus Neoplatonicus et item Neopythagoreus cum sententiam iam 2. saeculo a Numenio Apameensi instituta et dein latissime disseminatam censens nullum esse discrimen inter Platonis et Pythagorae philosophiam nexumque eorum quasi infallabilem doctrinam esse, sequiretur. Et Plotini dogmati Emanationum et doctrinae numerorum Nicomachi necnon oraculis Chaldaeicis, qua veteri opinioni Pythagorae consentire existimet, favit. Pythagoram redemptorem caelo descensum imaginavit, ut homines veram philosophiam doceret.

Iamblichus Plotini praeceptum Uni auxit hactenus, ut illud principium geminaret cum inter divinum Unum e quo nihil creari potest et potestatem Unius effectivam discerni oportere censeret. Inter Unitatem et rationem terminationem (péras) et interminatum (to ápeiron) inseruit et Essens unum imaginavit, quod Aeonem (aeternitatem) nominavit. Illam personificatam aeternitatem superna cum ratione iungere atque fingendo modo intellegibilia ea facere putavit. Etiam rationem ipsam compluras in partes divisit: Eam dominium Demiurgi explicat, qui mundum intellegibilem et tenebras subiacentes gingit. Quibus rationibus tempus transcerentale inter se iunctionem fecit perque infernas orbes modum dat. Quod ad homini animam attinet, Plotini praecepta communitatem perpetuam nobilissimae partis animae cum dis affirmantia sprevit cum ratiocinatus est omnes homines itaque in perpetuum beatos esse oportere. Praeterea ordinem animarum imaginavit dividens animas deorum, heroum, mortalium atque bestiarum. Inde animas humanas in corporibus animalibus manifestari posse negavit. Doctrinam Platonicam immortalitatis animae etiam ad partes irrationales animae extendit etsi recentiores philosophi ut Hieroclem Alexandrinum eas caducas esse censuerunt.

Iamblichus etiam Theurgiam, id est praesentiam dei per ritos sentire, introduxit. Cum Plotinus redemptionem animae ex molestiis ephemeridibus per eruditionem mentis assequi posse putaret, Iamblichi praeterea intererat quosdam ritos in Platonicam philosophiam adducere quianam ei persuasum est, ut di interdum mortalibus ad communionem faciendam appropinquarent. Redemptionem animae ex propria potestate negavit.

Bibliographia

recensere
  • John Dillon, "Iamblichus of Chalkis (c. 240–325 A. D.)" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt pars 2 vol. 36 fasc. 2 (Berolini: de Gruyter, 1987. ISBN 3-11-010392-3) pp. 862–909